Charter Document - 02184274
Charter Number: | 02184274 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod dominus Hugo Albus pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum quidquid habebat in territorio de Menchanges et in territorio de Virgeio scilicet juxta Faiam tam in vineis quam in campis absque ulla excepcione ecclesie Sancti Viventis et monachis ibi habitantibus in perpetuum concessit Ut autem hoc ratum haberetur nec processum posset infringi temporis iccirco presentem paginam sigillo domini Hugonis de Virgeio muniri fecerunt Testes hujus rei sunt Petrus decanus Petrus de Ysurra Viardus de Novuunco Cristianus de Berna Bonus Homuncio Arnolinus decanus et multi alii