Charter Document - 02184269
Charter Number: | 02184269 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam humana memoria labilis est et res geste facile traduntur oblivioni nisi fuerint scripti veritate firmate idcirco decrevit sollertia prudentium ut donationes et pacta sive contractus ad malum oblivionis fugiendum litterarum fidei commendentur Inde est quod ego Hugo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris quod ob remedium anime mee et antecessorum sive successorum meorum et propter gravamina que in rebus ecclesie Cluniacensis occasione guerrarum mearum feceram dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi ecclesie terram illam in qua heredes Arnulfi de Varannis et Bernardus de Rualata decem solidos debitales habuerant ipsis laudantibus et concedentibus ut monachi domum [] necessaria ibidem construerent prefatis vero militibus illos decem solidos alias assignavi Dedi etiam eidem ecclesie mansum Ervardi de Longo Vado et mansum Petri Bolier ut monachi faciant inde quod sibi visum fuerit et totam terram sive corveiam meam a domo illa monachorum usque ad caminum de Bassenci et usque ad barram et pratum meum totum a Cernilio prepositi usque ad molendinum Alverni sicut salices ducunt usque ad aquam Hec omnia ex meo dominio in dominium ecclesie et monachorum transfundo absque aliqua mea vel successorum meorum retractione vel contradictione vel calumnia in omni pace et quiete [imperpetuum] libere possidenda Concessi etiam ut si de dono vel emptione aliquid de rebus hominum meorum que ad feodum meum pertinuerint ipsi monachi potuerint acquirere sicut ecclesia Beate Marie de Belna et Beati Stephani a me et antecessoribus meis liberam habent potestatem sic etiam ipsi monachi Cluniacenses habeant Guerpivi etiam ecclesie Cluniacensi commendatos quos habebam in tota potestate Viriaci de hominibus ecclesie Petrum videlicet Morvilen et alios nec deinceps aliquem de hominibus eorum absque mandato abbatis vel prioris Cluniacensis in commendationem accipiam Has igitur donationes sive concessiones feci sollempniter apud Belnam in manu domini Beraldi prioris Cluniacensis et filii mei Odo et Alexander [hoc] laudaverunt et tenendum concesserunt Factum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXIX Testes ex parte monachorum sunt isti magister Henricus Lonbardus Landricus decanus Cluniacensis Artaudus prior Sancti Marcelli Oliverius prior Vergiaci Guitardus greneterius Cluniacensis Hugo prior Floriaci Stephanus prior de Coaldo De militibus meis Willelmus de Ogias Lucas Trecensis Regnaudus de Verneio Henricus filius prepositi qui concessit monachis quod ibi habebat De servientibus de Montibus prepositus Belne Landricus de Pomar Bartholomeus filius ejus Guitardus Jordana Galterius frater prepositi Ansellus serviens meus Petrus portarius Petrus de Monte Helie Datum per manum Hugonis notarii mei apud Belnam in die Sancti Thome martyris atque pontificis