Charter Document - 02184266

Charter Document - 02184266


Charter Number: 02184266
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Singulari domino suo et patri domno Villelmo Dei gracia Cluniacensi abbati frater Rufinus Dei providencia monasterii Sancti Benedicti desupra Padum minister debitam cum subjectione obedientiam et reverenciam Cum ex injuncto vobis officio visitare subjectas vobis ecclesias teneamini de hoc vobis gratias multimodas referimus quod nos per H Sancti Maioli de Papia et per R Sancti Gabrielis de Cremona priores visitare curastis a quibus quia causabamus de litteris quas vobis clausas incaute direximus consilio et voluntate jam dictorum presentes excellentie vestre litteras priorum detergentes errorem transmissimus in quibus secundum tenorem apostolici precepti vobis et successoribus vestris super observanciam monastici ordinis obedientiam promittimus et jam dictis prioribus delegatis vice vestra fungentibus corporalem obedientiam eis honorem exhibentes devote promisimus Ceterum ut super effluentem mensuram vobis devote ex mera liberalitate reddamus Deum qui sigillatim cunctorum affectiones interrogat et intuetur testem in hac parte invocamus quod plenam fidem et devocionem et mutuam caritatem erga Cluniacensem ecclesiam matrem nostram et in omnibus que ejus sunt de cetero habere cupimus et optamus