Charter Document - 02184265

Charter Document - 02184265


Charter Number: 02184265
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo de Plaiostro abbati Cluniacensi et toti ejusdem loci capitulo notum facio in perpetuum quod de tribus modiis frumenti quos jure hereditario habebam a monachis vestris apud Turrim super Maternam manentibus in reditibus molendinorum assensu fratris mei Manasse duos in commutationem dedi Ellebaudo Fabro et ejus heredibus in perpetuum et jus quod habebam in illis duobus modiis frumenti coram Duranno priore tunc temporis de Turri super Maternam et coram Milone et Hugone monachis ejusdem monasterii in eum et heredes ejus transtuli ut deinceps monasterium de Turri super Maternam duos modios frumenti Ellebaudo Fabro et ejus heredibus annuatim persolvat sicut et mihi prius solvere consueverat Ut autem hec rata permaneant sigilli mei impressione et subscriptorum testium annotatione confirmari expediens duxi Signum Duranni prioris S Milonis S Hugonis monachorum S Philippi militis de Turri super Maternam S Johannis filii ejusdem Philippi S Petri militis filii Abonis de Plaiostro S Stephani militis de Turri super Maternam S Remigii prepositi de Congeio S Eurardi prepositi de Turri super Maternam S Ricardi prepositi S Roberti Anglici majoris S Theobaldi Barbe S Johannis Janueredi S Berengerii filii Gisleberti S Brehardi Actum istud apud Turrim super Maternam ante monasterium anno Verbi incarnati MCLXXVIII regnante domino Philippo anno primo