Charter Document - 02184260
Charter Number: | 02184260 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1177 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
H[enricus] Dei gratia rex Anglorum et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavensis Willermo eadem gratia abbati Cluniacensi et conventui ejusdem loci salutem et dilectionis plenitudinem Ad nostram pervenit notitiam plurium certissima relatione quod monasterium Cluniacense anteactis temporibus multis ad ipsius afflictionem causis contingentibus pro rerum ad ipsum pertinentium varia dissipatione et hostilis incursus crebra oppressione supra modum debitorum sit multitudine obligatum Caritatis igitur monitu calamitati ipsius pie compatiens mille marcas vobis misi per abbatem de Sancto Basilo et magistrum Herbertum de Ramesia quas ad omnes vestri allevationem vos recipere volo hac conditione ut si eas voluero repetere mihi redantur cum ipsas repetiero Si autem quoad vixero illas non repetiero concedo et volo ut illas in perpetuam habeat elemosinam abbatia vestra pro salute anime mee et meorum in portione testamenti mei Teste me ipso et Willermo filio Radulfi Alvedo de Sancto Martino Ricardo Giffard Apud Argentorum