Charter Document - 02184259

Charter Document - 02184259


Charter Number: 02184259
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam vita mortalium brevis est et caduca et memoria nostra ad obliviscendum facilis et prona ad hoc litterarum remedia sollers repperit antiquitas ut quod caligo neglecte vetustatis forte deleret ex animo amminiculo notularum in mentem rediret per oculos Igitur presenti scripto tam modernos doceri quam posteros volo quod ego Joserannus Merla preventus Spiritu Sancto brevitate vite presentis et incerto et futuri juditii metu commotus offero me ipsum in monachum Deo et beato Petro in ecclesia Cluniacensi Insuper de rebus meis prefate ecclesie in presentia totius capituli donationem facio domno Villelmo venerabili abbate ecclesiam Cluniacensem regente presentibus filiis meis Oddone et Johanne et assentientibus et quod nunquam presentem donationem neque per se neque per subintroductam personam infringent tacto sacrosancto evangelio confirmantibus Ne autem oblivionis malum posteros in dubium aliquando mittat donationis terminos et fines distingo Concedo itaque medietatem vercherie de Crosa que mihi jure competebat Concedo itidem quietam fore in perpetuum querelam quam sive jure sive injuste super hominibus de Jaliniaco movebam His adjungo totum quod habebam in brocea id est nemusculo de Murinam Dono etiam totum quod possidebam in bosco in plano in vercheriis in ecclesia sicut li biez Sancti Nicecii id est quedam aqua discernit Item calumpniam quam ego et filii mei super masuris quas stagnum occupat sepe dicte ecclesie movebamus in perpetuum sopitam esse pari consensu diffinivimus Porro autem ne quispiam heredum vel nepotum nostrorum seu per ignorantiam seu per aliam quamlibet occasionem in generationibus super venturis a nobis dissentiat bonorum virorum qui plurimi solempniter facte donationi interfuerunt aliquot nomina subter annotare curavimus Stephanus Matiscensis episcopus Martinus capellanus Jaliniaci Bernardus Jordani Bonus Amicus prepositus Jaliniaci Petrus olim cellararius David clericus Bernardus de Chavanis Pauper clericus Rodulfus carte scriptor et alii multi Ut igitur presens carta majori roboretur munimine eam sigillo domni Stephani Matiscensis episcopi roborari fecimus