Charter Document - 02184258
Charter Number: | 02184258 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine et eius diuina clementia Cum omnipotentis benigna prouidentia cuncta creata consistant et eius miseratione vniuersa celestium terrestrium et infernorum condita gubernentur sollerti vigilantia et toto mentis studio prouidere debet homo qui cunctis creaturis prelatus esse videtur qualiter placeat pio Conditori a quo omnia bona sibi donata cognoscit et fine quo nihil esse potet Omnipotentis enim gratia et arbitrio conditi in tantum ad amorem sue dilectionis nos recipere dignatus est et non auro vel argento sed sanguine precioso dilecti Filij a diaboli potestate qua detinebamur redimere et deleto chyrographo peccatorum nostrorum coheredes nos efficere regni sui et velut carissimos filios diligens quotidie nos inuitans clamat dicens Venite filij audite me timorem Domini docebo vos Nunc denique cognoscendo hec Ego Aldefonsus Dei gratia Rex Hispanie pro eterna retributione et salute anime mee necnon et parentis nostri illustrissimi Regis Sancij et matris mee Regine Blanche et omnium parentum meorum requie concedo et confirmo Deo et beatis Apostolis Petro et Pavlo et Ecclesie Cluniacensi atque omnibus Abbatibus et Monachis ibi Deo sub Regula beati Benedicti in perpetuum seruientibus Ecclesiam beate Marie de Nazara quam predecessores mei Reges scilicet Aldefonsus felicis memorie Rex atque auus meus Imperator bone recordationis Aldefonsus et pater meus Rex Sancius vobis dederunt et perpetuo iure atque regali sancione duntaxat Ecclesie Cluniacensi donauerunt et confirmauerunt Horum itaque exemplo et tenore Ego Aldefonsus Rex confirmo et corroboro vobis iam dictis Patribus ipsam sub nominatam Ecclesiam sancte Marie de Nazara cum omnibus suis appendiciis Monasteriis villis domibus vineis terris cultis et incultis montibus siluis agris pratis pascuis molendinis et aquis cum educentibus et regressibus et cum terminis antiquioribus siue cum omnibus pertinentiis Verumtamen Monachi homines qui ibi habitant vel qui ad habitandum venerint vestre subiaceant ordinationi et in cunctis vestram adimpleant iussionem Hec sunt itaque qua legali adstipulatione ad supradictum locum integre cum omnibus suis appendiciis perpetuo iure dominandi seu possidendi illis qui regularibus ibidem Deo Genitricique eius seruient sub huius annotatione priuilegij dono trado et confirmo atque corroboro supranominate Ecclesie Clun et Monachis in Ecclesia de Nazara Deo et beate Marie perpetuo seruientibus Ecclesiam in primis Ecclesiam videlicet in honore S Sepulchri in Calagurra cum omni sua hereditate S Iulianum de Subiola cum ipsa villa et omnibus suis pertinentiis Villam auream cum villis et Ecclesiis hereditatibus atque omnibus suis pertinentiis Item sanctam Mariam de Priado cum villis Ecclesiis atque suis possessionibus Item S Petrum Item S Petrum de Tore Cella cum ipsa villa et omni sua hereditate S Mariam de Valcorna in Gronnio In Berrora Monasterium sancti Georgij cum villis Ecclesiis hereditatibus et omnibus suis pertinentiis In Alaa S Mariam de Estiualit cum ipsa villa et omnibus suis appendiciis Aliud quoque Monasterium quod vocatur Maneriata in Zophia cum omni sua hereditate In Biscata Albagano Barriga Sancta Aren cum omnibus possessionibus eorum In Asturiis sanctam Mariam de Portij cum omnibus Monasteriis hereditatibus et suis pertinentiis In Castella veja Sanctum Michaelem de Torme cum omni sua hereditate S Pelagium de Espinareda S Emalianum de Crespaternas cum hereditatibus suis pertinentibus In Boroua Monasterium S Martini de Azo cum Ecclesiis villis hereditatibus et omnibus suis pertinentiis In Burgensi territorio Soto Palato cum Ecclesia et omni sua hereditate Aliam quoque villa que vocatur Frageges cum Ecclesia et omnibus possessionibus suis Item in riuo de Olca duas villas Couacardel et villa Almundar cum Ecclesiis et suis hereditatibus In Ceroso Monasterium S Pelagij cum omni sua hereditate In Trepaiana Monasterium S Andree cum omni sua hereditate Item S Mariam de Tresno cum omnibus suis pertinentiis Deinde vero Monasterium S Andree de Ceronia cum omni villa adiacenti cum aliis Monasteriis villis Ecclesiis et omnibus suis possessionibus et pertinentiis In riuo de Matut Certum cum omni sua hereditate Villam quoque que vocatur Petrosa cum suis pertinentiis In territorio Nazarensi Monasterium S Columbe cum suis Ecclesiis et cum Monasterio quodam quod vocatur Gesnestaza et omnibus suis hereditatibus et pertinentiis Item villam qua dicitur Alezun cum omni sua hereditate Deinde alias villas Sotomalo villam Mesquinam villam Frigidam et Monasterium S Romani in Subserra In Naza Monasterium S Iuliani In Daualellos Monasterium S Michaelis cum ipsa villa et omni sua hereditate Vltra Hibinn Monasterium de Panga cum omnibus suis pertinentiis In Nazara vero abergiam pauperum et peregrinorum cum quodam Monasterio quod vocatur S Martinus de Castiello et cum omnibus suis hereditatibus et pertinentiis et cum alio Monasterio quod vocatur S Maria de Berbencana in Episcopatu Pampilon cum omnibus suis hereditatibus et possessionibus Item quartam partem de mercato Nazaresi Item in eodem castello Nazarensi Ecclesiam sancti Vincentij cum omnibus decimis totius laboris nostri necnon et pecorum omnibus hereditatumque que ad ius regium pertinent vel inde fuerunt a Granne usque Mantilenam et omnem decimam de portagio videlicet de pontibus de Nazara et & Gronnio Paci quoque et tranquillitati vestre prouidere volentes regali auctoritate firmiter prohibeo vt nullus infra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum violentiam facere rapinam vel furtum committere aut ignem apponere vel homines capere seu interficere audeat Hoc etiam vobis concedo vt quicumque in domibus vestris seu in supradictis villis homicidium perpetrauerit nil alicui homini pectet nisi vobis et quocumque loco homines vestri siue mulieres mactati fuerint non alicui nisi vobis homicidium pectetur Omnem etiam forum et dignitatem de arbergaria Nazaren et ceteros omnes foros vestros et libertates seu dignitates et Ecclesiam Nazarensem ab omni exactione liberam confirmo instituo Hec vero omnia predicta per meam regalem potestatem Ego Rex Aldefonsus cum voluntate et auctoritate vxoris me Regine Alienor et omnium meorum Comitum Principum Baronum statuo confirmo atque roboro et usque in finem mundi inuiolata et inconcussa permanere precipio et contestor Vnde coram Deo viuo et vero qui me regnare iussit coramque eius iudicio terribili coniuro et obtestor omnes Reges successores meos vel cunctos Primates et vniuersum populum nunc ac in posterum quatinus nulli infringere diminuere siue conuellere hec que a priedictis antecessoribus meis concessa sunt et a me regali sanctione confirmata et roborata Deo et supradicte Ecclesie Cluniacensi et beate Marie de Nazara Si quis autem huius rei temerator aut contemptor existere voluerit excommunicatus et anathematizatus externe damnationi subiaceat condemnatus et a mala morte percussus sanctam Mariam et omnes Dei electos hic et in futuro sentiat sibi contrarios atque in inferno inferiori Iudam traditorem habeat consortem et diabolum consolatorem inceptum suum irritum maneat Ille autem pro inquietudine scelerata mille talenta auri regie parti persoluat et damnum in duplum predicte Ecclesie restituat Hanc regalis decreti Chartam ego Aldefonsus Rex celeberrimus Dei gratia [] Toletane Sedis Archiepiscopus et Hispaniarum Primas confirmat Ramundus Palentinus Episcopur Ramundus Cancellarius Martinus Gunsalui Alferuc Regis confirmat Rodericus Guterricz Maior Domus Curic Regis Petrus Burgensis Episcopus Rodericus Kalaguritanus Episcopus Sencius Abulensis Episcopus Bernardus Examensis Episcopus Iocelinus Seguntinus Episcopus Comes Nunnio Comes Gonne Gundifalui Comes Gundifaluus de Marannum Comes Petrus Almarici Comes Ferdinandus Nunnic Comes Guudisaluis Rodeici Ferdinandus Martinec Petrus Roderici tenens Nazaram Didagus Semeneg Petrus de Aracuri Abaro Roic Petrus Garsias Gomec Garsiac Ordomus Garsiec Lupus de Mena Lupus Sancius Facta Charta Era MCCXV regnante Aldefonso Rege in Toleto In Extrematura in Castella in Esturis in Burgis in Naidra in Calasurria Guidone Priore in Nazara existente Raimundus scriptor iussu Raimundi Cancellarij scripsit