Charter Document - 02184257

Charter Document - 02184257


Charter Number: 02184257
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Information
Date: 1177
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo dominus Brecarum notum fieri volo presentibus et futuris me inquisivisse veritatem et consuetudinem quam domus de Mosteret debet habere in terram meam Ego didici et inquisivi quod domus Sancti Petri Cluniacensis de Mosteret debet habere usuarium suum liberum quemadmodum et ego liberum in omni confinio oppidi d'Arques videlicet in nemoribus in pratis in aquis terris et pasturis exceptis quod in fundo Vallis Bruvant nihil debent habere [neque reclamare] in villa de Mosteret neque in hominibus neque in costa que durat usque ad novum molendinum ego neque meus heres nihil juste debet habere neque reclamare In confinio de Gie habent monachi quod sue bestie debent ire et redire per pasturas meas libere et quiete et porci sui similiter per nemora mea de Gie In oppido d'Arq habent monachi homines in quibus habent tale dominium quale habeo in meis hominibus excepto quod homines monachorum debent equitatum et exercitum et custodiam ville et pontium refectionem sicuti homines mei et si contigerit quod homines monachorum detenti fuerint in novalibus in nemoribus vel in aquis emendatio sive fore factum monachorum erit Similiter et pascuagium porcorum hominum suorum sine alicujus contradictione suum erit Et si bellum de hominibus monachorum erga meos homines firmatum fuerit campus et emendatio hominum suorum suum erit pacifice Item si homo extraneus forte supervenerit volens in oppido stationem facere et jacuerit prima nocte in domo monachorum vel in domo alicujus hominum suorum ille homo superveniens sine contradictione monachorum erit Item si lis vel controversia emerserit inter homines meos et homines monachorum si eorum homo evadere poterit sine interceptione servientium meorum et intrare domum suam poterit vel alicujus hominum monachorum emendatio et fore factum suum erit Et si monachorum homo uxorem duxerit in feminis meis femine erunt monachorum et femine sue tali conditione erunt mee Et si aliquis hominum predictorum monachorum dominium ipsorum effugere voluerit et sub dominio meo venerit monachorum erit Et si monachi justiciare non poterunt ego et heres meus justiciare et eis reddere debemus Et si homines monachorum terras sive prata vel alia ab hominibus meis mercati fuerint vel in vadio acceperint quiete possidebunt Similiter et mei homines ab eorum hominibus Et si homines d'Arc aut de Gie aliquam elemosinam prefatis monachis caritative contulerint sive in terris sive in pratis aut redditu sine alicujus contradictione possidebunt Si milites d'Arc aut homines voluerint vendere vel in vadio ponere redditus terras sive prata libere possunt monachi emere sive invadiare et si homines monachorum aliquam fortunam in confinio d'Arc invenerint inter monachos et homines [per medium] partietur Insuper omnes homines monachorum possunt et debent bestias suas ducere et reducere libere et quiete et per omnes pasturas meas d'Arc in quibus homines mei d'Arc suum habent usuarium Super hec omnia habent monachi in villa de Mosteret omnem justitiam videlicet furtum sanguinem bannum et raptum et falsam mensuram Hec omnia supradicta sicut divisa sunt et scripta pro remedio anime mee et parentum meorum et antecessorum meorum sigilli mei impressione firmavi Actum anno incarnationis Dominice M centesimo septuagesimo septimo