Charter Document - 02184256

Charter Document - 02184256


Charter Number: 02184256
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam que ab hominibus fieri solent a memoria facile elabuntur nisi scripto commemorentur quapropter ego Hugo dux Burgundie notum fieri volo omnibus quod quedam controversia versabatur inter abbatem Trinocensem et burgenses ejusdem ville illa enim controversia coram domino Matisconensi episcopo et coram me et coram nuntiis domini regis hoc modo pacificata est quod abbas predictus Girardus omnes querelas quas ipse habebat supra burgenses illis omnino aquitavit promisit etiam illis per manum meam coram domino Matisconensi episcopo et coram nuntiis domini regis et concessit quod nulla causa interveniente sive necessitate nichil de rebus burgensium nec alius pro eo capiat eos aquitans et res suas a proximo festo Omnium Sanctorum in tres annos salvo tamen jure et usibus domini regis Ille idem abbas erga burgenses me auxiliatorem posuit et quod illis auxilium et consilium meum darem si forte abbas de pacto discordaret Guillelmo de Saudun jurare feci Preterea dominus Matisconensis episcopus terram abbatis si de pace discordaverit sub vinculo anathematis ponet Volo interim ut sciatur ab omnibus quod omnes res ecclesie Trinocensis ubiconque sint et ipsos burgenses in custodia et protectione mea accepi domino rege super hoc consentiente et domino papa precipiente Factum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXVI