Charter Document - 02184253

Charter Document - 02184253


Charter Number: 02184253
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod domnus Hugo abbas Cluniacensis et frater Guigo templarius apud Salinis convenerunt et ibi de controversia que inter eos diu fuerat de censu dimidii mansi et dimidie caldarie tractaverunt Tandem post allegationes et rationes multas hinc inde factas in manus domini Guidonis archidiaconi Salinis et aliorum bonorum virorum seposuerunt Qui communi assensu utriusque partis predictam controversiam ita terminaverunt Fratres de Templo quicquid juris habebant vel clamabant in dimidio manso et dimidia caldaria ecclesie Cluniacensi in perpetuum vulpierunt et dederunt Obedientiarius vero Salinensis de Sancto Nicholao annuatim persolvet templariis XX solidos in festo Sancti Andree Factum est hoc apud Salinis in domo magistri Stephani anno ab incarnatione Domini MCLXXIIII Hujus rei testes sunt Johannes Benedictus Hugo monachi magister Stephanus Geraldus de Leiir Petrus Grossus Geraldus Nigerdolus Fromendus Stephanus canonicus et plures alii