Charter Document - 02184250
Charter Number: | 02184250 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1174 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quanto Cluniacense monasterium ad jurisdictionem B Petri et provisionem atque tutelam nostram specialius pertinere probatur tanto jura ipsius manu tenere propensius et conservare tenemur et a malignantium incursibus defensare quia congruam officii nostri actionem prosequimur cum ea sollicite agimus que sollicitudini nostre imminere noscuntur Inde est quod universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus et mandando precipimus quatenus eos clericos sive laicos qui prioratus ecclesias et alias possessiones que ad Cluniacense monasterium pertinent locatas vel commendatas habent sine assensu capituli Cluniacensis vel majoris et sanioris partis instantissime commoneatis inducere modis omnibus laboretis ut eas Cluniacensi monasterio si de possessionibus locatis deductis expensis perceperunt quod pro earum locatione dederunt occasione et contradictione cessante restituant et in pace deinceps et quiete dimittant Quod si monitis nostris obtemperare contempserint eos nullius appellatione vel refragatione obstante apostolica auctoritate excommunicatos denuntietis et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis inviolabiliter observari Data Anagnie XII Kal Februarii