Charter Document - 02184248
Charter Number: | 02184248 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Henricus abbas dictus de Alta Cunba notum facio universis presentibus et futuris dedisse me ecclesie Cluniacensi pro Waufrido fratre meo apud Marziacum terram que dicitur Benedicta Ipse siquidem Waufredus dampna quedam intulerat prescripte ecclesie pro quibus defuncto cimiterii communio negabatur Ego igitur Henricus dampna illa resarcire cupiens predictam terram cum appendiciis suis dedi in elemosinam jam dicte ecclesie Cluniacensi pro remedio anime prenominati fratris mei et patris sui ac mei matris quoque ac fratrum sororumque mearum quorum corpora in cimiterio ejusdem ecclesie in pace requiescunt Si quis igitur de omni cognacione nostra hanc donacionem inficiari aut calumpniari temptaverit anathema sit a Christo et exsors nostre hereditatis existat Huic donacioni affuit Cluniacensis venerabilis abbas Rodulfus Ysaac quoque abbas Sancti Sulpicii et prior Oggerus conventusque Cluniacensis Auctum anno MCLXXIII Verbi incarnati