Charter Document - 02184247
Charter Number: | 02184247 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod controversia fuit inter Simonem priorem de Marmessa et Ricardum capellanum de Castro Villano super reditibus et beneficiis ecclesie Castri Villani et capelle Lazarorum et ecclesie de Marmessa Controversia ista per multum temporis finiri non potuit donec a domino papa exiit preceptum ut a me Galtero Lingonensi et Stephano Eduensi episcopis audiretur audita ab eis infra triginta dies absque remedio appellationis terminaretur Super hoc autem quam pluribus diebus assignatis tandem apud Claras Valles diffinitum est quid in ecclesiis illis equa divisione monachi et capellanus acciperent Hec sunt igitur que pro presbyteratu suo capellanus habere debet confessiones escerpas baptisteria reconciliationes mulierum decimas militum les aubez suas missas privatas quas ipse vel proprius suus capellanus cantaverint quemadmodum ipse ex toto procuraverit in dominica denarium de caritate redditus de duellis et de juramentis procurationes nuptiarum cum oblationibus sponsi et sponse tantum Procurationes autem mortuorum usque ad tres solidos predictus Viardus habebit Si quicunque post illum erit ecclesiarum illarum presbyter ipse et monachi eas procurationes per medium divident quocunque modo inde emolumentum venerit aliquod De secta vero nuptiarum et de oblationibus omnibus quas partiri solent et de absolutionibus et de terra qualibet si contigerit eam in elemosinam dari et de ceteris beneficiis quocunque modo proveniant monachi duas partes predictus V tertiam habebit ita sane quod quicunque post ipsum substituetur presbyter quartam partem cum presbyteratu suo solummodo accipiat monachi tres partes in sempiternum libere possidebunt cum decimis tam magnis quam minutis que sine presbytero monachorum sunt Candelas autem totius anni et cereum paschalem habent monachi in ecclesia in qua manent in ecclesia vero Castri Villani candelas totius anni et cereum paschalem habebit presbyter exceptis candelis in festo Omnium Sanctorum in Natali Domini in festo Innocentum in Purificatione Sancte Marie in Pascha in Pentecoste in festo beate Marie mediante augusto quarum duas partes monachi tertiam predictus V habebit quartam vero tantum quicunque ei substituetur presbyter In festo quoque beati Belcarii et Sancti Martini V iste et monachi oblationes per medium divident sed post ipsum monachi tres partes sicut et de aliis accipient Electionem siquidem capellani et presentationem prioris esse indubitati juris est Oblationem etiam postquam recepta fuerit accipere vel in domum suam portare vel cuiquam dividere vel partiri absque voluntate prioris vel nuntii sui presbyter non presumat Hoc venerabilis Valterus Lingonensis episcopus in perpetuum duraturum auctoritate sua et impressione sigilli sui confirmans corroborat Hujus rei testes sunt Rodulfus abbas Longiadi Raignaudus cellerarius Clare Vallis Petrus decanus Barri magister Hunaudus capellanus episcopi magister Nerduinus magister Erembertus et Lambertus monetarius Wiardus Moriherus Balduinus frater ejus Radulfus de Peolleio Hugo frater ejus et alii quam plures Actum sollempniter in presentia venerabilis Galteri Lingonensis episcopi anno Verbi incarnati MCLXXIII regnante Ludovico rege Odone duce Burgundie Hugone Brecarum Castrum Villanum viriliter regente