Charter Document - 02184246

Charter Document - 02184246


Charter Number: 02184246
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus Aymonem priorem de Chas laude et assensu Cluniacensis ecclesie dominum inperatorem et ejus heredem qui comes erit Burgundie in territorio de Chas sociasse Extenditur autem hujusmodi societas a villa que Fontes dicitur usque ad aliam que Orva nominatur et ab alia que Antoyls ab incolis rursus astruitur usque ad aliam quam Yvres nominant et a Ponpyrre usque ad aliam quam Vayllans appellant Excepit autem prior jam dictus ab ista societate atque retinuit dominicaturas suas scilicet decimas oblationes elemosinas furnos molendina et situs molendinorum terram et prata duobus aratris sufficientia casamentum magistri Arnaldi positionem ministri qui census et redditus conmunes inperatoris et ecclesie recipiet In aliis vero reditibus universis quoquo modo proveniant in terris et pratis silvis aquis pedagiis ventis justiciis et hominibus atque in aliis usibus infra pretaxatos terminos prior jamdictus dominum inperatorem et ejus heredem sicut dictum est sociavit et ita quod redditus istos inperator aut ejus heres et ecclesia equaliter per medium parcientur Debet autem dominus inperator et ejus heres qui comes erit Burgundie societatis hujus ac beneficii respectu jam dictam ecclesiam et res ecclesie ubicumque fuerint manutenere et deffendere Burcardus de Hasuel magister Ernestus legatus tunc imperialis in Burgundiam Regnaudus de Montebisio magister Arnaldus Poncius de Vaylans Petrus de Yvres Hugo clericus de Rayon Burcardus de Cusantia Gerardus villicus et alii [Actum] in claustro Palmensis ecclesie anno MCLXXIII ab incarnatione Domini Amen