Charter Document - 02184243
| Charter Number: | 02184243 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1172 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam que loquimur cito transeunt et oblivioni traduntur iccirco que agimus memorie litterarum commendamus ut sciant posteri nostri ea que acta sunt bene ut in veritate acta esse Unde ergo B[ernardus] Dei gratia Nivernensis episcopus notum facio filiis qui nascentur et exurgent ut et ipsi hoc enarrarent filiis suis quod Mauguinus prepositus Sancti Reveriani vendidit Johanni priori de Sancto Riveriano pro via Iherosolimitana vineam suam de Monte Cognii et partem suam terre illius que communis erat inter ipsum et priorem que sita est inter nemus quod dicitur Noauz et condeminas Pro hac venditione habuit Mauguinus a predicto priore quingentos solidos Silviniacensis monete et uxor et filii ejus pro laudatu duodecim solidos Nivernensis monete Preteritis jam ante temporibus idem Mauguinus prepositus vendiderat predicto priori partem suam camporum illorum qui vocantur condemine et uxor et heredes ejus venditionem laudaverant quam iterum cum venditione vinee de Monte Cognii et partis terre communis que pro via Iherosolimitana ut dictum est a Mauguino facta erat omnes laudaverunt Insuper et Willelmus major filius Mauguini precepto patris et matris et fratris sui Roberti et sororis sue Constantie juravit pro omnibus aliis eos omnes erga ecclesiam Sancti Riveriani et priorem omnium rerum venditionem quam Mauguinus fecerat priori bona fide observaturos Precepit etiam Mauguinus uxori et heredibus suis et hoc ipsi concesserunt quod de cetero ad voluntatem et placitum prioris Sancti Riveriani se haberent nec filii uxores nisi liberas absque precepto prioris ducerent nec filia nisi libero homini nuberet absque prioris precepto Hec omnia supradicta per manum nostram ecclesie Sancti Riveriani et Johanni priori et successoribus ejus a predicto Mauguino et uxore et heredibus ejus concessa et conlaudata in signum recordationis et memorie scripture comendavimus et in testimonium sigillum nostrum apposuimus adhibitis de curia nostra testibus Hodone de Cuffi archipresbitero Gaufrido capellano nostro Stephano de Chona Gaufrido de Lineriis aliisque quam pluribus Bernardo priori Sancti Stephani Girardo preposito Stephano Marescaut Guitone famulo Gastello coco Roberto capellano Sancti Reveriani Ebrardo de Nuilli Hodone presbitero Gaufrido Thiriaca Galverico Johanne de Chevannis Reinaudo Salvatge Actum fuit hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXII regnante Lodovico rege Francorum Guidone Nivernensium comite existente
