Charter Document - 02184242

Charter Document - 02184242


Charter Number: 02184242
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1171 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus universis diocesis nostre archidiaconis archipresbyteris presbyteris salutem Quoniam predecessores nostri speciali et precipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt dignum duximus et nos vestigiis eorum inherentes prefate ecclesie abbatem et conventum propensius amare et omnia que juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus defensare Proinde dilectioni vestre mandando precipimus et precipiendo mandamus ut si quando predictus abbas Cluniacensis vel quispiam de prioribus ejus seu de monachis ubi libet manentibus in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam non aliter quam si nostrum esset negotium partes eorum viriliter adjuvetis et omnem justiciam super malefactores illos pro eis faciatis Quicunque autem preceptum istud in irritum duxerit noverit pro certo quia in eum graviter actore Deo vindicabimus