Charter Document - 02184241
Charter Number: | 02184241 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Raymondus Montisbranni pro remedio anime mee atque omnium parentum meorum dedi Deo et Sancto Petro Cluniaci atque monasterio Sancti Andree Vapinci quod est situm extra civitatem per totum nemus quod est in territorio de Buyssardo excepto quod in deffensum omnibus hominibus illius terre misero sicuti quidam fluvius nomine Dravus predictum territorium ex parte Vuapinci dividit calefactum ex integro tantum quantum prefate domui intus et extra ad proprium panem coquendum in perpetuum opus fuerit Hoc autem donum feci et concessi absque ulla fraude et frater meus Arnaudus similiter laudavit Wilhermo priori et omnibus successoribus ejus quamplurimis Vapinci civitatis videntibus et audientibus unde Wilhelmus predictus prior dedit michi de rebus monasterii centum solidos Viennensis monete et ut donum sit firmum et ratum meliusque in testimonium prefata domus debet michi et meo successori in perpetuum annuatim usque ad natale Domini pro censu duos sestarios vini ad mensuram Vapinci persolvere Cumque hoc foret factum in manu Wilhelmi prioris forte abbas Cluniacensis nomine Stephanus ad has partes devenerat et apud Sanctum Geraldum de Asperis in domo Geraldi Maurelli in manu Gregorii episcopi et predicti abbatis hoc idem ego et frater meus Arnaudus concessimus et firmavimus Ipse vero abbas beneficii Cluniacensis ecclesie nos participes constituit Anno ab incarnatione Domini millesimo CLXXI hujus rei testes sunt Bernardus prior Sancti Andree [de] Rosanis Vabbones Berengarius de Borna Petrus prior de Bellojoco Franco d'Oza Villelmus Bernardi Nicholaus Bernardi Bertrandus de Porta Bertrandus Raymbaudi Poncius Ayraldi Jacobus Humbertus miles Guigo de Corvo Hugo Pelati et quam plures alii Si quis vero hanc elemosinam infringere voluerit sit particeps [Core Datan] et Abiron quos vivos terra absorbuit usque satisfactionem pro malefacto fecerint