Charter Document - 02184235

Charter Document - 02184235


Charter Number: 02184235
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnipotentem Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credere magnum est preceptis autem ejus salutaribus obedire maximum dicente Apostolo quoniam fides sine operibus mortua est Proinde ego Jocerannus cognomento Grossus peccatorum meorum multitudinem considerans et Dei ac Domini nostri Jesu Christi admonitiones quibus fideles suos informat pensans sicut est illut Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et alibi Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula ut a peccatis meis absolvi et cum corpore exutus fuero sanctorum cetibus merear aggregari dono et in perpetuum possidendum concedo uxore mea consentiente et laudante Deo et beate Marie genitrici ejusdem Domini nostri Jesu Christi et beatis apostolis Petro et Paulo et sancto Johanni euvangeliste sanctoque conventui Cluniacensis monasterii quendam locum cum omnibus appendiciis suis ex integro in alodio meo et in silva de Gron ubi videtur esse edificata quedam ecclesia Sancti Johannis apostoli et euvangeliste Determinatur vero predictus locus sicut carraria ducit que est supra essartum Savarici usque ad viam molendini de Taysi et sicut Graona fluvius portat usque al biet et viam que vadit a Breyo Ideo autem inspirate mihi a Deo hujus donationis terminos et formam tam diligenter distingo ne aliqua inter posteros calumnia seu controversia per ignorantiam ut fieri solet oriatur Igitur ingressus predicti Cluniacensi[s] cenobii commune capitulum domno Stephano ejusdem loci reverentissimo abbate presidente ipsum et omnes fratres tunc et semper ibidem Domino Deo servientes de supradicta alodii mei parte coram multis nobilibus viris et burgencibus sollemniter investivi absque ulla retentione cujuslibet dominationis vel exactionis Unde etiam ab eisdem abbate videlicet et fratribus quingentos solidos Cluniacensis eorum monete recepit Proinde ne ullus heredum meorum seu quelibet persona mihi successura audeat umquam vel possit reclamare et hanc donationis legitime cartam infringere sed semper rata et inconvulsa maneat sigilli mei munimine corroborari eam feci adibitis etiam pro consuetudine testibus idoneis scilicet Raimbaudo serviente meo Willelmus de Breio Willelmus cognomento Piscis et alii plures milites huic donationi interfuerunt