Charter Document - 02184234

Charter Document - 02184234


Charter Number: 02184234
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Summo Dei gratia sancte Romane atque apostolice sedis pontifici Alexandro domino et patri dignissimo A[malricus] per eandem [gratiam] Jerosolimorum rex salutem et debitam obedientiam Memoriter recordamur quia quondam sanctitatis vestre auctoritas nos scriptis monuit ut ecclesiam Palmaree monachis ecclesie Cluniacensis dare faceremus quia ergo locus ille Palmaree jamdudum per abbatem suum jam defunctum dissipatis rebus suis desolatus erat et nunc denuo ille qui modo inibi est abbas non adeo sollicitus in congregandis prout expedit ecclesie rebus est idcirco Gormundus abbatie illius advocatus patronus et fundator hoc quod benignitas vestra petiit optat Ea propter itaque paternitatem vestram exoramus quatenus abbatem congruum vel priorem cum tribus vel quatuor monachis approbatis ab ecclesia Cluniacensi ad prefatam ecclesiam Palmaree simul cum litterarum vestrarum attestatione destinari faciatis ne possessiones que divino in sempiternum servitio attitulate sunt pro ministrorum defectu ad seculares usus et jura resummatur