Charter Document - 02184228
Charter Number: | 02184228 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1168 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Quoniam teste Veritate que Christus est superabundavit malitia et refrigescit caritas multorum per presentis pagine scripturam ad memoriam tam presentium quam futurorum reducere curavimus ne diuturnitate temporis in posteros oblivioni traderetur quod Radulfus Malevicinus cognominatus ad Barbam et heredes ejus post ipsum multa ecclesie de Wassicurte pro remedio animarum suarum et monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus dederunt et in perpetuum habere concesserunt Et quoniam omnia enumerare non possumus de multis pauca colligentes ea que secuntur scripto nostro interposuimus Radulfus vero ad Barbam donavit monachis ecclesiam de Wassicurte et decimam ejusdem ville cum cunctis appenditiis suis ubi monachi habitatione facta manserunt Ivo vero apud Wassicurtem effecto monacho filius ejus paterno nomine Radulfus nominatus concessit donum patris et Eva mater ejus cum eo insuper addiderunt decimam molendini sui de Medanta et totius thelonei quod habebant in castro Medante et quicquid possidebant apud Wassicurtem sive in terris sive in aquis sive in pratis nichil sibi ibi retinentes et concesserunt decimam Soundrie et ecclesiam ejusdem ville cum oblationibus et terris ecclesie Preterea concesserunt quod quicumque sive miles sive alius de feodo Malevicinorum predictis monachis vellet dare ipsi libere concedebant Dederunt autem decimam vinearum de Wassicurte eo modo quod habebant Talis est consuetudo ut quicumque vineas tenent cuvas in vineis portabunt et vindemiis ibi positis monachi de cujus decimam accipient et accinum ad prelum eorum portabitur et medietatem vini monachi habebunt Dederunt etiam decimam conductus de Rodonio et capellam de Fonteneio cum decimis terraticis et totam terram quam habebant Malvicini in predicta villa et dimidietatem censuum et oblationum Dederunt in furno suo apud Medantem singulis annis duodecim solidos ad faciendos cereos in ecclesia et hospites Roberti capellani infra Medantam ad luminaria ecclesie et XL solidos quos Robertus Malvicinus dedit ecclesie in reditibus Medante Dederunt in unaquaque navi que venit ad Medantem unum quadrantem salis Ista predicta et multa alia que longum est enumerare de proprio dono Malvicinorum sunt Ista que sequuntur de feodo ipsorum Fulcho et Hosmundus et Thorodus nepos ejus dederunt ecclesiam de Joyacho et oblationes et decimas et quecumque ad ecclesiam pertinebant et quicquid habebant apud Peritavillam et quandam aream molendini apud Rodonium et totum territorium de Vessengni et quartam partem decime ejusdem territorii Bernerius filius Doonis et Paganus Colubrinus et filius ejus Willelmus dederunt ecclesiam de Boneriis et totam decimam ejus Robertus de Ver in molendino suo dedit monachis octo sextarios frumenti Balduinus de Magna Villa dedit ecclesie censum hospitum quem habebat infra portam Medante et culturam quam extra portam tenuit Otrannus filius ejus dedit quinque solidos in reditu suo de Ripa Herinfredus etiam cognomine Puint Mule dedit monachis ecclesiam de Salleio et oblationes et decimas et tria arpenta terre apud Sagleium et quartam partem decime de Vessengni Hubertus de Roseto dedit aliam quartam partem decime de Vessengni Hubertus Esraillez dedit medietatem decime de Mesnilio Sancte Marie et censum trium arpentorum vinearum apud Gacicurtem et terram de Beesac et atrium de Boneriis Richardus de Braiceil dedit medietatem decime de Meselando Drogo de Joiacho et Balduinus filius ejus dederunt medietatem decime de Cussiaco Predicti autem monachi habent Peritam Villam in qua habent et censum et dominatum et justitiam et campipartem et medietatem decime de Gurnaio et totam decimam terrarum illarum quas proprio aratro arant Fulbertus de Gassicurte et Fredeburgis uxor ejus donaverunt decimam de Cruce Bernardus de Mandrosa dedit medietatem Cantapie Helduinus et Radulfus frater ejus Brachium Lupi dederunt decimam de Belveeir Willelmus de Mennarvilla et Rogerius de Semevilla dederunt decimam de Breerval Adam Colubrinus et Paganus frater ejus donaverunt pressoragium de terra que erat communis inter eos In gubernaculo cujusque navis que pontem Medante ascendit monachi habent unum denarium Duos solidos censuales habent in hospitio Medante pro Hascelino In gurgite Petre Ruentis habent IIII anguellas censuales Decimam habent de Broel in terris et vineis de elemosina Leonis Murilegi Henricus de Buscheledo et Willelmus et Elgelrannus fratres concesserunt terram et decimam quam habebant apud Buscheledum de feodo Radulfi Malvicini Hec sunt de nemoribus habent Busrotundum Cantepiam Cantecoc Lessegleriz medietatem de Aspremunt medietatem Ferrerie Guischemunt Burchardus de Ponte Leveio dedit medietatem campipartis de Vileta Monachi habent unum modium vini in vinea Villelmi le Vigueir in vinea Hemardi presbiteri dimidium modium et dimidium modium in vinea de Matreio habent etiam quartam partem decime de Buscheleio quam dedit Remerius Turquintinus habent etiam decimam de Magna Villa et decimam de Nuisement que pertinent ad parrochiam Soimdrie Paganus Columbrinus et Symon filius ejus dederunt ecclesie de Wassicurte terram de Diane Monte Ego vero Willelmus Malvicinorum heres et Manasserus frater meus hec omnia supradicta concedimus et ut firmum et ratum esset auctoritate sigilli mei confirmamus Hoc factum est Ludovico Francorum rege regnante et tempore Willelmi Carnotensis electi anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo LXVII Datum est apud Roenium XIIII kalendas marcii