Charter Document - 02184227

Charter Document - 02184227


Charter Number: 02184227
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1166 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Carissimis et in Christo vere reverendis fratribus B priori claustrali totique Cluniacensis ecclesie con Christianus Dei gratia Maguntine sedis humilis minister salutem cum sincere dilectionis affectu Temporibus patrum nostrorum sancta Maguntina ecclesia cujus licet immeriti gubernacula tenemus cum ecclesia et conventu Cluniacensi vinculo caritatis connexa uniformiter unitatem servare decrevit Ideoque pre ceteris religiosis ecclesiis speciali quadam prerogativa ipsam semper dileximus et in posterum honorare pro sua reverentia firmum habemus propositum Quanto ergo ampliori caritatis affectu ei conjuncti sumus tanto amplius et efficacius ab ipsa et a vobis exaudiri maxime in his que utilitatis vestre sunt non diffidimus Discretionis itaque vestre non latet prudentiam quod domnus Hugo quondam abbas vester vir vere magne religionis et prudentie a quibusdam fratribus vestris injuste ejectus sit et ad dominum Imperatorem confugit quem ipse affectu benigno suscepit et omnia que in potestate sua erant divina providentia hoc agente regenda donavit Nam nisi ea sub nomine abbatis tempore schismatis tenuisset hodie Cluniacensis ecclesia omnia amisisset Hinc est quod ei gratias agere et ipsum honorare et honori suo intendere pre ceteris mortalibus debetis Nunc autem certificare vos volumus quod ipse in plenitudine gratie a domino Papa susceptus est et tam ipsi quam toti curie placet ut ipsum ad sedem propriam revocetis et honore debito sublimatum veneratione congrua in patrem et pastorem sicut debetis revocando promoveatis ne peccatum quod a quibusdam pro ipso contractum est domum sanctam usque in tertiam et quartam generationem conturbet et sanguis ejus de manu vestra requiratur Sciatis autem si utilitati vestre et monitis nostris acquiescere volueritis quod dominum Imperatorem semper propitium habebitis et tam ipsum quam ipsius heredem vestris et ecclesie vestre provectibus semper paratos invenietis Cetera que scripto committere non potuimus magistro R amico nostro viro prudenti et discreto viva voce vobis suggerenda commisimus cujus dictis fidem indubitanter adhibeatis Vestri sumus orate pro nobis et sicuti fratres eum benevole suscipite