Charter Document - 02184226
| Charter Number: | 02184226 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1166 - 1167 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis sancto Abbati et fratribus Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Gradensis Patriarcha et dilectus filius noster Iliad Basilice duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis Apostolice Sedis Legatus Brixiensis quoque et Castellanensis Episcopi transmissis nobis litteris intimarunt quod bone memorie Geru quondam Monasterii sancti Benedicti super Padum Abbate de hac luce prout placuit Redemptori subtracto cum eorum essent corda suspensa qualiter ad successoris illius electionem commodius possent intendere Catholicos ejusdem congregationis Monachos post habitam diligentem deliberationem ad se convocarunt et eos ut in aliquam personam communiter convenirent commovere studiosius et hortari curarunt quibus tantam in electione facienda pacem et unanimitatis concordiam divina gratia ministravit quod omnes pari voto et communi consensu dilectum filium nostrum Raim Priorem suum qui multa Religionis noscitur et discretionis virtute fulgere in Abbatem suum elegerunt cujus electionem predictus Cardinalis metuens ne propter itineris difficultatem et schismaticorum sevientium feritatem retardari posset vel quomodolibet impediri de eorumdem Episcoporum et aliorum prudentum virorum consilio confirmavit quam videlicet nos eligentium causa et necessitate comperta postea auctoritate Apostolica curavimus confirmare Cum autem vos pariter et Ecclesiam vestram ex officii nostri debito et consideratione vestre devotionis sincere velimus diligere et jura et dignitates vestras attenta semper sollicitudine conservare presenti pagina duximus statuendum ut quod a nobis et ab eodem Cardinali factum est vobis vel Ecclesie vestre nullum imposterum valeat prejudicium generare neque fratres sancti Benedicti quodlibet inde possint exemplum vel occasionem malignandi habere Quocirca universitati vestre prudentiam rogamus atque monemus quatinus necessitatem et malitiam temporis attendentes hoc in omni patientia et humilitate sustineatis et quod ipsius Abbatis obitus vobis non fuit prius [sicut moris est] denuntiatus graviter nullatenus vel moleste feratis sed electionem ipsam approbetis Nos enim eisdem Monachis dedimus in mandatis ut antequam electus in Abbatem benedicatur aliquem de fratribus suis cum nostris et eorumdem litteris Cluniacum transmittant per quem vobis significent qua necessitate inducti Abbatis sui obitum secundum prescripte sententie tenorem non significaverunt et in electionis executione auctoritatem et assensum vestrum non expectarunt vos ex nostra et sua parte rogantes ut necessitatem attendentes hoc in patientia et equanimitate sustineatis nihilominus etiam vobis proponant quod hoc nullatenus in exemplum assument nec a sententie tenore umquam recedent sed ipsam sententiam perpetuo observabunt Datum Laterani Kalendis Martii
