Charter Document - 02184224

Charter Document - 02184224


Charter Number: 02184224
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1166
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Ludovicus gratia Dei Francorum rex Inter cetera que famosissime domui Cluniacensi monasterii ab antecessoribus probate caritatis viris collata esse dinoscuntur in subjectione Cluniacensium domum Amberte ditioni nostre subjectam que quondam abbatia fuit dono illustrium virorum Bernardi et Theodeberti fratris sui redactam esse cognovimus Ut majoris religionis forma insigniretur familiaris autem noster frater Theobaudus Cluniacensis prior nostram adiit excellentiam et quia guerris in patria undique surgentibus mali homines ecclesias opprimere nitebantur et earum bona dissipare de confirmandis possessionibus Amberte nos humiliter exoravit Quem sane tum propter reverentiam religionis sue tum propter mutue familiaritatis debitum impeticione sua exaudire curavimus Noverint itaque universi presentes et futuri quoniam donum et elemosinam quam vir magnus bone memorie Bernardus cum jam dicto fratre suo Theoberto domui Cluniacensi fecit de Amberta et de ejusdem ecclesie possessionibus sicut confirmatum est per preceptum gloriosissimi augusti regis Ludovici nostri antecessoris nosque eidem ecclesie et magnifico abbati Stephano per manum domni Artaldi prioris de Amberta eandem elemosinam cum omni edificio et cuncta familia servis scilicet et ancillis mancipiis utriusque sexus et etatis cum vineis campis pratis silvis curtiferis viridigariis pascuis aquis aquarumque decursibus molendinis farinariis exitibus et regressibus cultis et incultis quesitis et inquerendis cum omni integritate mobili et immobili confirmantes concedimus ut predicta ecclesia de Amberta omnes possessiones quas nunc habet aut in futuro sive nostra liberalitate sive quorumlibet largitione adquisitura est in quibuscunque pagis vel vicariis consisterint sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideat perpetualiter et vendicet Preterea homines suos liberos ac servos suos nemo sine ipsius permissione distringat De silvis autem et de exartis ubi partem habet nullus nisi per voluntatem illius terraticum accipiat ecclesias etiam suas cum omnibus decimis suis terrarumque appendiciis quarum hec sunt nomina teneat et possideat Prima ecclesia de Amberta in honore sancti Martini est consecrata et capella in honore sancti Nicetii ecclesia de Torziaco in honore sancti Hypoliti et capella in honore sancti Martini ecclesia de Mabliaco in honore sancte Marie ecclesia Sancti Abundi Vetuli et capella in castro ecclesia de Ronesion in honore sancti Petri ecclesia in honore sancti Andree ecclesia in honore sancti Germani ecclesia in honore sancti Ferreoli et capella de Espinatia ecclesia de Vivent in honore sancti Stephani ecclesia de Arzu in honore sancti Salvatoris ecclesia de Changiaco in honore matris Christi et capella de hospitali in honore sancte Marie Magdalene ecclesia de Anda et capella de Bosco in honore sancti Petri et pars quedam ecclesie in honore sancte Marie In Christi vero nomine precipimus et contestamur ut nunquam alicui nisi domino abbati et sancto conventui ecclesie Cluniacensis aliquo modo subiciatur set juxta traditionem quam nostris diebus tenere videtur ei vivere liceat ea scilicet racione ut rectores predicti monasterii ipsas res teneant possideant ordinent secundum dispositionem sui loci in alimonia videlicet et stipendio de necessitate Christi servorum inibi Deo et sanctis ejus servientium Horum itaque nostra confirmatio ut apud omnes ratissima abeatur presentem paginam sigilli nostri auctoritate muniri fecimus subter inscripto nominis nostri karactere Actum publice Parisius anno incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo sexto regni vero nostri XXX Philippi filii nostri secundo astantibus impalatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Blesensis Theobaudi S Guidonis buticularii S Matthei camerarii S Radulfi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionis tercio nonas novembris feria quinta