Charter Document - 02184223
Charter Number: | 02184223 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1166 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex temporalium status rerum quanto facilius movetur tanto evidentius nos commonet Deo pie subici qui sine motu movet omnia de cujus judiciorum profundissima abysso prodire intelligimus quod domus Cluniacensis recenti memoria latissime efflorescens aliis salutare subsidium impertiri consueta nunc guerris undique pullulantibus et circumquaque malitia debacchante graviter eliditur et per pressure vehementiam aliunde salutem rogare coacta nos adiit humiliter postulans ut ei subveniremus Ea de causa domnus Stephanus abbas Clun et conventus ipsius loci nos consociaverunt in villa que dicitur Sanctus Jangulfus et in omnibus possessionibus ad ejusdem ville potestatem pertinentibus et nominatim vico qui dicitur Burgum Novum istis duntaxat pactionibus que subjecte sunt Pro arbitrio nostro in eadem possessione unam vel plures habebimus munitiones De burgo Clun et villis sive terris ad jus Clun ecclesie ubicumque pertinentibus sine assensu abbatis et ejusdem ecclesie nullus homo ad ibi manendum recipietur Ecclesie et presbyteri ecclesiarum et ea que ad presbyterium proprie pertinere noscuntur extra partem nostram specialiter monachorum erunt id est minute decime oblationes fidelium legata cimiteria sepulture et si qua sunt alia beneficia que ad eum pertinere videantur Cetera vero omnia nobis et Cluniacensi ecclesie communia erunt omnino id est justicia census decime terragia molendina furni agricolationes vinee prata piscationes aquarum et stagnorum Si ibi facte fuerint et si ibi contigerit fieri exactiones vel questus vel nundinas vel mercatum vel pedagia vel conductus ista nihilominus communia erunt et ut breviter dicatur quidquid exitus vel redditus de villa et terra et hominibus appellatur nobis et monachis commune erit et equaliter per medium distribuetur Prepositus a nobis constitutus et primo et quotiens fuerit innovatus vel morte vel alia commutatione antequam de administratione prepositure se intromittat faciet fidelitatem nobis abbati et ecclesie Clun quod si abbas absens fuerit nihilominus coram priore vel camerario et aliis officialibus cum juramento fidelitatem eidem ecclesie prestabit Si abbas vel aliquis officialium ejus in burgo Clun vel in aliis locis ad Cluniacum pertinentibus aliquem vel aliquos de suis hominibus vel hospitibus in causam traxerit idem prepositus nec per se nec per aliquem ministrorum suorum in partem adversariam stabit nullum omnino de hominibus sive hospitibus ecclesie commendatum habebit neque pro commendatione aliquid ab eis accipiet Moneta Clun eadem curret in burgo illo que currit in Cluniaco villa ista cum appendiciis suis proprie et specialiter ad personam et majestatem regiam et ipsius coronam regni spectabit nec aliquo modo in jus et dominium vel potestatem alicujus alterius poterit devenire nec nobis vel successoribus nostris de manu propria eam alienare vel traditione vel commendatione vel aliquo modo licebit Quod si forte eam tenere noluerimus in jus et potestatem Clun ecclesie ex integro redigetur Prepositus autem ibidem a nobis constituetur sic tamen ut in prepositura jus hereditarium penitus excludatur Si quid infra castellanie ipsius limites per emptionem acquisitum fuerit in commune redigetur quoniam et emptionis precium de communi solvetur Hec omnia pro immobili firmitate annotari scripto et sigillo nostro muniri fecimus subter inscripto nominis nostri karactere Actum publice Parisius anno Verbi incarnati MCLXVI regni nostri XXIX Philippi filii nostri natalis anno primo astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulfi constabularii Data per manum H[ugonis] cancellarii