Charter Document - 02184221

Charter Document - 02184221


Charter Number: 02184221
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Stephano abbati et fratribus Cluniacensibus salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis peticionibus grato concurrentes assensu donationem quam Raimundus Petri pro redemptione peccatorum suorum de assensu et voluntate bone memorie Dalmatii quondam Narbonensis archiepiscopi monasterio vestro rationabiliter fecit sicut in autentico scripto exinde facto continetur vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem id attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Montepesulanum III kalendas augusti