Charter Document - 02184219

Charter Document - 02184219


Charter Number: 02184219
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus presentibus et futuris notum sit quod ego Raigmondus comes Sancti Egidii cognosco et confiteor Sancti Saturnini villam allodium et proprietatem esse Beati Petri Cluniacensis sed propter amicitiam quam monachi erga me habebant et ut per meam defensionem villa ipsa in commercio viantium magis augeri possit statuimus quosdam novos redditus mihi et sibi infra villam in invicem accipiendos Et ne unquam ab aliquo variari possit hac diffinitione statutum est in pedatico quod per aquam accipitur due partes erunt mee tertia illorum In omnibus vero usaticis que per terram accipiuntur tam infra villam quam infra bonas ipsius ville medietas erit mea et medietas illorum In quintallo et in corda et in leda de mercato medietas erit mea et medietas illorum excepta leda lumborum et linguarum et excepta leda ulnarum et omnium fructuum qui ad sextarium non vadunt que propria est monachorum De habitantibus in villa focum videlicet ibi facientibus et formaticam donantibus nec per me nec per meos aliquam unquam justitiam habebo Si inter extraneos lis orta fuerit in villa medietas justitie erit mea et medietas illorum Si inter aliquem extraneum et aliquem habitatorem ville contentio fuerit de habitatore nullam ego justitiam habebo justitia vero que de extraneo multata fuerit media nobis erit In octo sextaria de sale quos in sardinis accipere solent sive in omnibus consuetudinibus quas de ratibus que per aquam veniunt accipere solent que sunt decime et gubernacula et transversaria et in remo quem de unoquoque navigio descendente per aquam antiquitus haberet et in denario quem de unoquoque navigio vendito accipiunt ego partem non habebo sed proprie erunt illorum sicut et omnes illi redditus quos antiquitus habere solent Et ita sane villa ipsa exceptis hiis que supra diximus ab omni vi mea et meorum et usatico deinceps libera permanebit ut nec ego nec ullus unquam de meis aliquid infra villam vel infra bonas ville aliquid injurare vel arcere possit sed quicquid arcendum vel justificandum in villa et infra bonas ville fuerit non nisi per manum prioris vel decani ipsius monasterii fiat Quia non ipsi concesserunt et laudaverunt mihi in predicta villa ea que supra dixi que antecessores mei nec ego habueram ante propterea ego concedo illis et laudo et nundinas et mercata et omnia commercia in quibus lucrari et negotiari possint Nundinas autem nominatim et expresse permitto eis et laudo a prima die Pasche usque ad diem jovis post octabas Pasche et ut venientes ad nundinas et ad mercata secure veniant et redeant Quicunque vero in villa Sancti Saturnini manserit vel domum ibi habuerit vel in domo locata focum fecerit et familie eorum omnes isti ab omne usatico et justitia mei et meorum liberi erunt Mercatum quod antiquitus in villa Sancti Saturnini die jovis statutum est et ex dono regis Francie confirmatum nos eodem die jovis in perpetuum tenendum laudamus et confirmamus De pedatico quod per aquam ut supradictum est accipitur de parte monachorum de unoquoque anno viginti solidos bajulos meos persolvent Statutum est hoc ita ad tenendum in perpetuum a me et a meis anno ab incarnatione Domini MCLXIIII regnante domino meo Ludovico Francorum rege in presentia et testimonio ipsorum qui interfuerunt ego videlicet Raigmondus comes qui hoc statui et laudavi et Belmondus de Usez Willermus de Sabrano constabularius Petrus de Cadarose Masanes bajulus Pontius Flamma Petrus prior de Cadarosa Petrus de Remolinis Bertrandus de Balneolis Willelmus sacrista Sancti Pauli Petrus Raimondus clericus Petrus Natalis Petrus Hugonis Hugo de Portu Tebaudus Cordoanus Raigmondus Bernerii