Charter Document - 02184217
Charter Number: | 02184217 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam ea que a fidelibus et catholicis viris pro salute et remedio animarum suarum sacris locis donantur stabilia et fixa debent manere ad perpetuam eorum in eisdem sacris locis continuandam memoriam eapropter ego Matheus Dei gratia dux Lotharingie notum facio tam presentibus quam futuris ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit quod cum in itinere Sancti Jacobi apostoli pro peccatorum meorum penitentia essem placuit michi devenire ob causa visitandi eumdem locum cumque fratres ibidem omnipotenti Domino servientes cum magno honore et reverentia me suscipissent cognita religione et honestate eorum consilium mei fuit placuit mihi atque omnibus qui mecum aderant ut conferremus eidem sacro monasterio aliquid de possessionibus meis unde in eodem dicto loco anime mee patrisque mei matrisque mee [ducis] et ducisse et omnium antecessorum meorum perpetua memoria [] fiat cum consilio eorum qui mecum in eodem itinere aderant quidquid in villa que dicitur Dompnus Bazolus cum omnibus usibus et utilitatibus obtinebam quam donationem sigilli mei testimonio eidem monasterio confirmavi et coram testibus ydoneis in presentia totius conventus ejusdem loci super ipsius sanctum altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli guerpivi Datum est hoc in eodem Cluniacensi monasterio anno ab incarnatione Domini MCLXIIII XIII kal aprilis indictione XII concurrente III epacta XXV regnante Frederico imperatore Romano Testes hujus rei sunt Gauslenus Ugo Descaba Ugo V de Sameriaco Theodericus de Aspromonte Girardus advocatus de Bruerriis Willelmus de [] Armannus senescallus hostalarius Jacobus de Na [] de Fonteniaco Nicolaus cancellarius Theodericus canonicus Walfredus de Fr