Charter Document - 02184216

Charter Document - 02184216


Charter Number: 02184216
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1163
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Iterius Petragoricensis ecclesie decanus et Gaufridus de Vernio ejusdem ecclesie thesaurarius et capitulum jam dicte ecclesie Stephano abbati Cluniacensi suisque successoribus in perpetuum Rebus gestis auctoritatis titulus et quies inconcussa tunc demum comparantur cum non pretermissis quibus geste sunt sine fine et modo solemni scripto commendantur His enim ordine consequenti sic procuratis et autenticum est quod geritur et omni controversia de medio sublata scrupulus contentionis sopitur Ea propter tam presentibus quam successure posteritati significare curamus querelam super ecclesia Sancti Theodori de Rocha Bovis Curti que inter nos et fratres vestros Cluniacenses monachos diutius agitata est et in Romana curia sepius ventilata et inde judicibus delegatis frequenter comissa et appellationibus ac aliis per longum tempus suspensa amicali interveniente compositione hoc scilicet transactionis modo in perpetuum sopitam esse Sane nos cathedrales canonici huic liti renuntiantes quicquid juris in querela ista nos habere dicebamus totum Cluniacensi ecclesie donavimus et predictam ecclesiam Sancti Theodori benefitio nostro et donatione jure perpetuo quiete et inconcusse possidendam sibi concessimus hoc pacti et transactionis tenore ut monachi ibidem residentes singulis annis in Inventione beati Stephani XX solidos Engolismensis monete capitulo nostro sub annua pensione persolvant et canonicis nostris cathedralibus si forte ad eos diverterint ospitalitatis obsequium liberaliter exhibeant Hec autem facta sunt Petragoris in capitulo nostro consilio et assensu priorum vestrorum videlicet Gardrade prioris Sancti Eutropii Helie prioris de Didonia Helie prioris de Monte Berulfo Helie prioris de Rocenac et Willelmi prioris d'Anessa anno MCLXIII epacta XIIII concurrente VII indictione [XI] Porro ut hec transactio auctoritatem et perpetuam quietem in posterum sortiatur eam solemni scripto comendavimus et sigillo nostro roboravimus