Charter Document - 02184215

Charter Document - 02184215


Charter Number: 02184215
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis S abbati et fratribus Cluniacensibus salutem et apostolicam benedictionem Significaverunt nobis dilecti filii nostri decanus et canonici Beati Mauritii Turonensis quod inter vos et eos super quibusdam possessionibus apud Turnum super Maternam constitutis quedam controversia vertitur quam venerando fratri nostro Henrico Remensi archiepiscopo committi a nobis postulant audiendam et fine debito terminandam Nos vero paci et quieti vestre paterna sollicitudine providentes universitati vestre consulimus et mandamus quatenus ad pacifice cum eis componendum intendatis propensius et summopere laboretis Quod si cum ipsis componere non poteritis proximo festo beati Luce plenarium eis exhibituri ac recepturi justitiam nostro vos conspectui presentetis aut super his prefati archiepiscopi judicium subeatis et quod ipse exinde judicaverit suscipiatis sine appellationis obstaculo et servetis Quodcunque autem horum potius elegeritis eisdem canonicis infra XX dies post harum susceptionem vestris litteris intimetis ut et ipsi ad id exsequendum instruere se possint et utiliter preparare Data apud Dolense monasterium XIII Kal Aug