Charter Document - 02184214
Charter Number: | 02184214 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis nobilibus viris Humberto de Bellojoco et filiis ejus Comiti Forensi Comiti Matisconensi Joceranno Grosso Hugone de Berziaco Hugone de Sarciaco et ceteris qui Cluniacensis Ecclesie pacem juratam conservaverint salutem et Apostolicam benedictionem Et presentis vite commodum et eterne felicitatis vobis cumulatis augmentum si pacem diligenter colitis et eam presertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter et servatis Sicut enim impossibile comprobatur ut sine pace Deo aliquis placeat ita non potest fieri quod pacis fructus in his qui eam curaverint observare vilescat cum et hic eis emolumenta gratissima pariat et premium in futurum eterne suavitatis acquirat Cum igitur vobis utriusque vite felicitatem intimo affectu paterne caritatis optemus nobilitatem vestram per Apostolica scripta rogamus monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis peccatorum injungimus quatinus id quod de Cluniacensis Ecclesie pace fecistis firmum penitus et immutabile teneatis atque ad eamdem pacem et ampliandam intendatis propensius et summopere laboretis ut ex eo quod pro pacis bono feceritis eterne quietis gaudia volente Domino consequi valeatis Nos autem tam vobis quam aliis qui predicte Cluniacensi Ecclesie et his que ad eam pertinent Ecclesiis atque personis Ecclesiasticis continuam servaverint pacem de misericordia Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus meritis presumentes annum unum penitentie quam corde contrito et compuncto humiliter recepistis sicut et his qui petunt Jerosolymam relaxamus Datum apud Dolense Monasterium XV Kalendas Augusti