Charter Document - 02184211
Charter Number: | 02184211 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Petrus Dei gratia Attensis episcopus una cum sacrista nostro Bonnodo et canonico Rainoardo laudo et concedo illud donum quod antecessor noster Leodegarius donavit ecclesie Cluniacensi videlicet ecclesiam Sancte Marie de Ulmatis et ecclesiam Sancti Stephani de Casa Nova cum decimis et aliis rebus que pertinent ad ecclesiam salvo jure canonicorum Dono etiam ecclesiam de Marceias et ecclesias Sancte Marie et Sancti Laurentii et Sancti Amantii de Alpestre et ecclesiam Sancti Johannis de Felezes atque Sancti Raphaelis Hujus rei testes sunt Bomodus sacrista et Rainoardus canonicus et Willermus Bodoz presbyter Willelmus Raimundi Cavilla Rostannus Cabanna et alii plures Facta carta ista in castro Samorio anno ab incarnatione Domini MCLXII regnante Frederico imperatore