Charter Document - 02184208
Charter Number: | 02184208 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Theobaldo priori monasterii Sancti Arnulphi martyris Crispeii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temere irritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis restringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuentes et predecessorum nostrorum sancte recordationis Joannis Paschalis Innocentii atque Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inherentes prefatum Beati Arnulphi martyris monasterium in quo Domino mancipati estis obsequio quod etiam nullius ditioni vel potestati nisi Romani pontificis et abbatis Cluniacensis subjectum esse dignoscitur sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus in primis siquidem statuentes ut omnia que a fundatoribus vestris Gualterio scilicet Ambianensi comite et conjuge ejus Adela vestro monasterio concessa et tradita esse noscuntur ad exemplum eorumdem predecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus firma semper et illibata in eadem qua tradita sunt libertate permaneant cuncta que etiam in presentiarum ad ipsum locum pertinere videntur quieta vobis et integra permanere sancimus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis monasterium ipsum Beati Arnulphi cum terris vineis decimis et aliis omnibus pertinentiis suis mercatum scilicet et suburbium castrum Crespeii cum cultura que eidem castro adjacet et in qua pars castri fundata est altare et villam Ogeri cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus molendinum unum sub declivia montis castri Crespeii situm in villa de Dilucio unum super Alturnam aquam pratum unum et vineas Chaziacum villam in Othinensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis terris silvis pratis ac molendinis duabusque ecclesiis matricem videlicet ecclesiam ejusdem ville que est fundata in honore beati Dionysii et sibi subjacentem capellam Sancti Arnulphi cum decimis suis et ecclesiam Sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum quibusdam terris et vineis omnibusque pertinentiis suis que quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quam successoribus vestris subjaceat vestroque favore et consilio ordinetur In silva Blera villam que dicitur Fagit cum omnibus pertinentiis suis In Meldensi pago ecclesiam unam in villa que dicitur Mallos cum terris hominibus et decimis In episcopatu Silvanectensi ecclesiam Sancte Agathe cum toto jure parochiali totius castri Crispeii et omnibus pertinentiis suis altare de Fenico In episcopatu Belvacensi altare et villam de Locellis cum omnibus pertinentiis suis cellam quoque de Franceriis cum omnibus appendiciis suis beneuram de Noitello domos videlicet vineas et decimas de Gercheri In episcopatu quoque Ambianensi cellam que vocatur Morandi monasterium cum grangia de avenis cum omnibus appendiciis suis quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus in qua hactenus mansisse dignoscitur possessiones de villa Villers prope montem Desiderii altare villaris altaria de Germiniaco que per Falconis episcopi Ambianensis chirographum possidetis cum omni jure parochiali ejusdem ville et decimis In episcopatu Suessionensi ecclesiam de Bonoculo cum grangia terris vineis pratis ac decimis et aliis reditibus ecclesiam de Reptalio cum terris decimis et aliis ejusdem ville redditibus allodium Guidonis militis apud Maromontem allodium Leotaldi apud Erlvenium cum aliis que ibi habetis villam vallis villam novam villam Galcherii militis allodium de Frenesta Quecunque preterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt vel in futurum conferenda firma semper et illibata permaneant tam a vobis quam aliis qui per Cluniacenses abbates eidem loco prepositi fuerint perpetuo possidenda regenda et disponenda Hec quoque adjicientes adjicimus et apostolice sedis auctoritate sancimus ut quemadmodum a sancte recordationis predecessore nostro Joanne papa primo statutum est atque firmatum quandoquidem locus tibi a jam dicto bone memorie Ambianensi comite in sue fundationis exordio oblatus ut atque ab eo tanquam novella plantatio in propriam et specialem sancte sedis apostolice filiam eadem domus est adoptata ut nulli unquam archiepiscoporum et episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu et mandato Romani pontificis vel legati ab ejus latere destinati in idem cenobium promulgare aliasque consuetudines ibi exigere vel missas publicas contra voluntatem vestram celebrare seu alicujus gravaminis causa manum apponere neque enim dignum est ut qui ad jus Romane Ecclesie que omnium Ecclesiarum caput et mater est pertinere cognoscuntur quorumlibet offensionibus graventur vel incursionibus agitentur liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere et episcopo presentare quibus si idonei inventi fuerint episcopus curam animarum committat vobis quidem de temporalibus episcopo vero de spiritualibus sine contradictione respondeant Porro in monasterio in quo divino mancipati estis obsequio quicunque a vobis presbyter ut divina ibi celebret fuerit convocatus nulli unquam nisi vobis et Ecclesie vestre respondeat Decimas quoque novalium vestrarum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis presumat exigere sed sine omni contradictione episcoporum et episcopalium ministrorum eos deinceps quietius possideatis qui vestra peregrinis et pauperibus erogatis Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis commendatis inquietare sed tam vivorum quam defunctorum dona et oblationes que ad vos deferentur in vestris servorum Dei pauperumque usibus profuturas recipere liceat Porro idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis sicut hactenus ex institutione et concessione sancte sedis apostolice fuisse cognoscitur sub Cluniacensi libera ordinatione et dispositione consistat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supra dictum monasterium timere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva nimirum in omnibus sedis apostolice auctoritate et dioecesanorum episcoporum in predictis capellanis justitia Si qua vero in futurum ecclesiastica secularisve persona contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen Ego Gilbertus presbyt card tit Sancti Cornelii Ego Alexander catholice Ecclesie episcopus Ego Gregorius Sabinensis episcopus Ego Hubaldus Ostiensis episcopus Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine episcopus Ego Gualterius Albani episcopus Ego Hubaldus presbyt card tit S Crucis in Jerusalem Ego Joannes presbyt card tit S[] Laurentii in Lucina Ego Guillelmus presbyt card tit S Petri ad Vincula Ego Hyacinthus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmedin Ego Odo diaconus card S Nicolai in Carcere Tulliano Ego Ardicio diac card S Theodori Ego Anthius diac cardinalis S Adriani Ego Joannes diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu Datum apud Montempessulanum per manum Hermanni sancte Romane Ecclesie diaconi et notarii undecimo Kalend Junii indictione decima Incarnationis Dominice anno millesimo centesimo sexagesimo secundo pontificatus vero domni Alexandri pape tertii anno tertio