Charter Document - 02184207
Charter Number: | 02184207 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Willelmo abbati Vizel monasterii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum Sacrosancta Romana Ecclesia que unicuique respondet pro suorum qualitatibus meritorum eos quos fideles reperit benigniori tractare gratia consuevit et quos ferventiores circa suum obsequium intuetur honoris prerogativa est solita decorare Antecessor autem noster bone memorie Paschalis papa sicut ex privilegio predecessoris nostri felicis recordationis Calixti pape cognovimus Vizel monasterium quod proprie ac specialiter B Petri juris existit Cluniacensis Ecclesie fervorem religionis que tunc temporis inibi habebatur attendens cum religio in eodem Vizel monasterio tunc ex parte maxima deperisset commisisse dignoscitur et predictus Calixtus papa et id ipsum auctoritatis sue privilegio confirmasse ita quidem ut obeunte abbate qui ibidem esset pro tempore institutus alius ibi deberet communi fratrum consensu vel patris consilii sanioris Cluniacensium abbatum consilio subrogari Nos vero devotionis vestre constantiam et fidei firmitatem quam in hoc tempore procelloso tam vos quam bone memorie Pontius Vizel abbas circa Romanam Ecclesiam habuistis diligentius attendentes considerantes etiam quam manifeste Cluniacensis Ecclesia tempore hujus turbationis erraverit et quomodo a pristina religione et honestate corruens ab unitate Ecclesie se fecerit alienam predicto monasterio vestro in devotione et fide Ecclesie firmissime permanente et religione per Dei gratiam ibidem plenarie restituta ut utraque Ecclesia fructum videatur pro meritis reportare commissionem illam quam idem antecessor noster Paschalis papa fecerat de communi fratrum nostrorum consilio duximus revocandam statuentes ut idem monasterium Cluniacensi Ecclesie in nullo penitus subjacere debeat nec alicui teneatur nisi tantum Rom Ecclesie respondere et electionem ita liberam per omnia habeatis ut Cluniacensium abbatum consilium vel consensus nullo modo requiratur imo illum vobis in abbatem dari volumus et preponi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B Benedicti institutionem elegerint et Romanus pontifex aut previderit ordinandum aut suggestione monachorum ejusdem loci consenserit ordinatum Ut autem hec nostra institutio futuris semper temporibus inviolabiliter observetur eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit secundo tertiove commonitus nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Servantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen