Charter Document - 02184205

Charter Document - 02184205


Charter Number: 02184205
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Jhesu Christi Amen Notum sit tam posteris quam presentibus quod domnus Stephanus Cluniacensis abbas consuetudines dicti loci bonas et a sancto Hugone aliisque beatis ejusdem ville abbatibus recte statutos usus scire et conservare desiderans jussit ut viri antiquiores prefati loci convenientes insimul de statu ville et usibus a sanctis retro abbatibus constitutis et conservatis inter se collocando dissererent et eos ad memoriam revocarent redactosque in scriptis ad supradictum venerabilem abbatem Stephanum defferrent Sunt igitur predicti loci consuetudines de quibus electi viri senes concorditer dixerunt hec que sequntur Si quis in eadem villa Cluniaco per annum et diem ut civis habitaverit deinceps eum ecclesia pro perrochiano tenet et fert et habet Si aliquis eum qui prenominati loci habitator et ecclesie perrochianus habetur de servitute interpellaverit ecclesia ipsum pro jure manutenere debet Si convictus fuerit esse servus non impetitori eum reddere debet ecclesia sed jubere et permittere ut cum rebus suis quo voluerit perrecturus villam exeat Si de aliquo burgensium vel in prefato loco habitantium clamor et querela ad potestatem loci facta fuerit is de quo clamor factus est si jus facere paratus sit et pro posse suo ydoneam securitatem mittat neque res neque corpus ejus capi aut male tractari debet Si burgenses inter se controversiam habuerint antequam clamor ad potestatem loci fiat per se vel per manum vicinorum ad pacem reduci et concordiam possunt nisi de hoc sit controversia quod fractum ville vocant ut si quis verberet furetur adulterium faciat horum namque animadversio et castigacio ad magistratum loci pertinet Si verberacio aut ictus cum sanguine fit sexaginta solidorum pena est si absque sanguine sex solidorum de quibus dominus loci tres is qui percussus aut verberatus fuerit alios tres habebit Si quis alium furem servum putidum perjurum leprosum traditorem vocaverit contumelie hujus pena si clamor inde ad potestatem ville fiat sex solidorum est quorum tres dominus loci reliquos tres ille cui facta injuria est habebit Si quis furti convictus fuerit ejus res et corpus in placito et miseratione domini sunt Adulteri pena est ut adulter adulteraque a fine usque ad finem ville nudi concurrant quod si fecerint res eorum et corpora pacem habebunt Si quis postea crimen aut criminis penam eis improperaverit si clamor inde fiat domino loci tres solidos ei quem vituperaverit alios tres dabit Qui uxorem duxerit capellano suo panem vinum et carnem pro modo facultatum suarum honoriffice dabit Pro debito isto capellanus invitus nummos non accipit neque is qui uxorem ducit denarios invictus capellano pro convivio dabit Si quis testamentum fecerit quod de rebus suis non contra jus statuerit ita servandum est Si quis non facto testamento obierit is qui deffuncto genere aut cognacione propinquior fuerit bona ejus habebit qui et mortuum sepelire et pro anima ejus benefacere debet Si quis non facto testamento sine herede et uxore decesserit bona ejus ad ecclesiam devolvuntur Qui panes ad vendendum faciunt pro fornagio et debito fornerii majoris et socii sui de panello nummum vel nummatam paste dare debent [Alii qui sibi ad comedendum non ad vendendum panificant pro fornagio et debito duorum fornariorum de panello obolum vel obolatam paste donare debent] Ulterius nisi preter ligna ad coquendum panem exigi debent Pro molendo sextario a messionibus usque ad natale Domini due cuppe cumulate una avene altera farine dari debent A nativitate Domini usque ad messiones cuppe non cumulantur sed rase tribuuntur Qui minus sextario molet ad supradictam racionem pro eo quod molere voluerit debitum molendini exolvet Si gluto aut meretrix viro probate vite aut femine turpis verbi aut facti contumeliam irrogaverit statim de injuria illata vindictam sumere potest de qua vindicta sumpta magistratus neque clamorem exaudire neque alio modo se intromittere debet