Charter Document - 02184204
Charter Number: | 02184204 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universis fratribus Cluniacensis monasterii in communione Ecclesie et in nostra fidelitate et obedientia existentibus salutem et apostolicam benedictionem Sicut Cluniacense monasterium nobile quondam honestissimum ac famosum ad jus sacrosancte Ecclesie Romane specialiter respicit et tutelam ita quoque ferventius ei adherere semperque ei assistere in suis opportunitatibus consuevit et in illis presertim temporibus in quibus schismata et hereses pervenerunt ipsum monasterium angustie matris laceratione compatiens ab ejus unitate nulla unquam occasione discessit nullis blanditiis et terroribus a fide catholice Ecclesie deviabit utilius estimans opprimi temporaliter et affligi quam ab unitate Ecclesie et a materno gremio sequestrari Nunc vero eadem Ecclesia peccatis exigentibus subsannatio et spectaculum omnium populorum orbi facta est fabula que olim inter Gallicanas Ecclesias famosissima rutilabat ita ut pro schismaticis fratribus ipsam Cluniacensem Ecclesiam maculantibus illud Jeremie vaticinium in medium proponatur Porte ejus destructe sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalide et ipsa oppressa amaritudine Eisdem quoque falsis et hereticis fratribus qui quandoque in Ecclesie communione fuerunt et nunc miserabiliter squamosis sordibus inherentes auctorem et caput schismatis imitantur alius sermo aptatur quo dicitur Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora Ille quidem qui caput in ecclesia illa et sustentatio videbatur aliorum cauda factus est et ruina Nec solum caput hoc debilitatum est sed potius [quod merentes dicimus] amputatum cum tota Gallicana et universa pene totius orbis Ecclesia in nostra devotione et obedientia presistente et Octavianum schismaticum et hereticum condemnante ille qui abbas dicitur a catholice unitate Ecclesie percisus ei presumit in anime sue periculum pertinaciter adherere ut jam pro eo ejusque complicibus conqueri compellamur et dicere Egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis Sicut enim ex relatione accepimus plurimorum quidam ipsorum fratrum eidem Hugoni dicto abbati et Ymaro apostatico et schismatico Tusculano quondam episcopo in ordinis et anime sue perniciem adherentes traditi sunt in reprobum sensum et qui aliquando religiosi ac catholici habebantur usque adeo in erroris laqueum et perversitatis semitam corruerunt quod eis non immerito illud propheticum adaptetur Filii Sion inclyti amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum siguli Nos igitur cognoscentes tantam iniquitatem egressam a Babylone et a senibus judicibus qui videbantur regere populum nec eam valentes pretermittere impunitam ne si multa remanserit vicina loca sua commaculet feditate venerabili fratri nostro Henrico Belvacensi episcopo viro utique religioso provido et honesto dedimus in mandatis ut continuo Cluniacum accedens ipsum Hugonem dictum abbatem omni appellatione cessante apostolice sedis auctoritate deponat et cum consilio catholicorum fratrum ejusdem monasterii alium loco ejus substituere non moretur privilegio quod Cluniacensi Ecclesie a Romanis pontificibus dicitur esse indultum nullum ei super depositione ipsius abbatis impedimentum vel obstaculum irrogante Dignum est enim ut qui se a petra fidei et a catholice Ecclesie unitate subtraxit expers dignitatis ecclesiastice pro sue malitie merito habeatur Porro nos devotionis vestre constantiam et fidei puritatem quam circa sacrosanctam Romanam Ecclesiam et specialiter circa personam nostram habetis gratam admodum acceptamque tenentes et eam sicut commendanda est plurimum in Domino commendantes propositum et voluntatem habemus vos sicut viros religiosos catholicos et honestos et spirituales sancte Romane Ecclesie filios sincera in Christi visceribus affectione diligere propensius honorare et in vestris postulationibus exaudire Quia vero non qui incipit sed qui perseverat pro virtute premium obtinebit universitatem vestram per apostolica scripta rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus sicut bene et laudabiliter incepistis in devotione et fidelitate Ecclesie ac nostra firmi atque immobiles persistatis et predictum fratrem nostrum Henricum Belvacensem episcopum accedentem illuc honorifice suscipientes quidquid ipse super negotio sibi commisso statuerit firmiter atque inviolabiliter observetis et tam consilium quam auxilium eidem pro viribus ministretis predictos schismaticos tanquam pestem mortiferam respuentes Datum Anagnie septimo Idus April XLII