Charter Document - 02184201
Charter Number: | 02184201 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gloriam hominis cum homine diu stare non posse ipse quoque mundus cum suis casibus quasi quibusdam vocibus clamat Si ergo juxta Psalmiste vocem Cum homo interierit sua cum eo non descendit gloria quid agendum est nisi ut de substantia hominis terreni heres fiat ecclesia Ego igitur Petrus Ludivici regis Gallie frater dominusque Curtiniaci qui plurima mala ecclesie Beati Petri Curtiniaci per homines meos nescienter commisi sed amodo nulla irrationabilia prefate ecclesie per me et per meos Deo atestente fieri affirmo et hoc in perpetuum sed sicut antecessores mei res Sancti Petri Curtiniaci manutenuerunt ego conservabo Qua de causa omnium prepositorum meorum condunatione facta videlicet militum famulorumque quorumdam scilicet Gilonis de Tornel Benardi prepositi de Curtiniaco Garnerii prepositi de Castro Renard Milonis socii Garnier et Stephani Eschelier de Puteofontis prepositi Ranerii prepositi de Chantecoch Petri prepositi de Monargis Milonis mercatoris Terberont quorum predictorum omnium fidem dare feci quatinus quod predixi fideliter servari et ipsi servent nec aliquid ex rebus hominum pretextate ecclesie vi capere presument et si forte prepositus quislibet de prefecturis depositus fuerit et alius in loco ipsius subrogatus extiterit quod istos prenominatos facere fecit et ipse faciet sed si contigerit ut homines prefate ecclesie fore factum faciant quod mei juris sit prepositus tunc in cujus prefectura hoc evenerit ad clamorem in presentia prioris Sancti Petri vel illius qui in loco prioris erit fuerit veniat et ibi jus meum qualiter inter se convenit accipiat deinde quod pretereundum nolo cum quislibet prepositorum meorum quamlibet rem hominum Sancti Petri Curtiniaci infra potestatem meam vel extra videlicet in predicta vel qualicumque modi sit ignorenter rapuerit quatinus ei demonstratum fuit infra quindecim dies reddat Et ut hec que supradixi rata et inconcussa in perpetuum permaneant sigilli mei auctoritate ecclesie Sancti Petri Curtigniaci et ibi Deo servientibus in elemosinam confirmavi