Charter Document - 02184200
Charter Number: | 02184200 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei omnipotentis pii et misericordis Ego frater Hugo humilis Cluniacensis abbas presentibus et successuris notum facio quod quidam miles nomine Matheus cognomento Lotharingus instinctu cujusdam fratris sui monachi nostri nomine Drogonis Lupi dedit Deo et beato Petro et ecclesie Cluniacensi locum qui vocatur Grandis Campus in quo ipse adjuvante et cooperante prenominato fratre suo ecclesiam et habitationes monastico ordini congruas construxit et redditus unde monachi viverent multo precio et labore undecunque adquisivit Dedit autem locum illum in prioratum sub censu X sol ab eodem prioratu ecclesie Cluniacensi annuatim persolvendorum ea conditione ut quandiu idem Drogo frater suus vixerit eidem ecclesie loco prioris presideat post obitum vero ejus prior qui illi substituendus fuerit cum consilio et voluntate ipsius Mathei substituetur Post utriusque vero obitum faciet de eo Cluniacensis ecclesia sicut de prioratu suo Ego vero dedi eidem loco de propriis reditibus ecclesie Cluniacensis centum solidos qui erant de elemosina vicecomitis de Feritate qui sunt in villa que dicitur Marriniacus Dedi etiam illi quod ecclesia Consiacensis habebat in decima de Welli et in recompensatione illius decime condonavi ecclesie Consiacensi dimidiam marcam de censu suo Concessit etiam predictus Matheus ecclesie de Grandi Campo omnes possessiones et omnia illa que eadem ecclesia possidebat eadem die qua donatio facta est et quicquid in posterum de rebus et de feodo suo juste adquirere potuerit Ego quoque promisi ei quod si labor aliquis vel calumpnia eidem loco quod per se non possit sedare emerserit auxilium et consilium nostrum et ecclesie Cluniacensis nullatenus illi defutura Huic donationi interfuerunt hii ego Hugo Cluniacensis abbas Ingravio abbas Sancti Medardi Suessionensis Enguizo camerarius noster Godefredus conestabulus Drogo Lupus predicti Mathei frater Anscherius prior Consiaci Tebaldus prior Crispeii Thomas capellanus noster Geraldus prepositus Consiaci Stephanus prior de Monte Mirabili Guilelmus Colungerius capellanus noster Bernardus Vizeliacus Nicolaus de Anglia et Rainaldus de Stampis notarii nostri Willelmus prior de Altolio Bernardus famulus noster Petrus senescalcus de Grassa Calceredus pincerna Silvester marescalcus Cristianus cocus Bernardus Salomon Matheus ipse qui donum fecit Johannes monachus Petrus Strabo Adam de Cruce Actum Consiaci anno incarnationis Dominice MCLX regnante in Francia Ludovico juniore in Anglia Henrico juniore in Allemannia Frederico imperatore Romano existente anno tercio ordinationis nostre in abbatem Cluniacensem Ego Walcherius tunc temporis prior Lehuni vidi et audivi et scripsi hec manu mea