Charter Document - 02184196
Charter Number: | 02184196 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabili et karissimo amico suo domno H[ugoni] Cluniacensi abbati P[etrus] Dei gratia ecclesie Burgensis episcopus salutem et dilectionem Discretionem vestram recolere existimo quanta dissentio inter predecessorem nostrum et vestrum pro ecclesia de Caradinna quondam extiterit Pie enim recordationis imperator Aldefonsus illud juris quod ad ipsum pertinebat ecclesie Cluniacensi contulit Predecessor vero noster abbatem Caradinne quem benedixerat plus equo et justo diligens donationi imperatorie coram summo pontifice contradixit et ideo summus pontifex ecclesie Cluniacensi predictam ecclesiam abjudicavit Nos itaque ecclesiam Cluniacensem a juventute nostra diligentes et pro posse nostro res et rectores ejus venerantes tunc temporis partem vestram juvimus et si facultas nobis daretur ablata vobis restituere proposuimus Data igitur nobis celitus nunc temporis facultate affectum ad effectum perducimus et ecclesiam de Caradinna cum omnibus pertinentiis suis Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi libere donamus et donationem illam quam fecit imperator Aldefonsus confirmamus retento tantum jure nostro id est receptione annuali cum processione et trium dierum modesta procuratione