Charter Document - 02184193

Charter Document - 02184193


Charter Number: 02184193
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Serenissimo et felicissimo domino F[riderico] imperatori Romanorum frater H[ugo] humilis Cluniacensis abbas utriusque vite jocunditatem Proposueramus ad vos venire et noticiam et gratiam vestram querere sed plures cause propositum nostrum impediunt Parentes Roberti Grossi quem dominus papa dampnavit undique Cluniacensem ecclesiam inquietant et novam plantationem nostram valde concutiunt Ad dominum Papam ituri sumus et in preparatione itineris intenti occupamur Conquerimur plurimum magnificentie vestre quod fratres nostri et confratres vestri qui pro salute et prosperitate vestra et regni vobis a Deo commissi Deo cotidie supplicant et anniversarium avunculi vestri regis Conradi annuatim celebrant de abbatia Balmensi quam dominus papa Eugenius in prioratum ecclesie Cluniacensi dedit et vos sigillo auctoritatis vestre confirmastis violenter expulsi sunt Rogamus autem obnixe ut ipsum prioratum et possessiones ejus et caldariam quam Aymo major de Ruviniaco ecclesie Balmensi aufert qua etiam antecessorem nostrum investistis nobis si placet restitui faciatis Presentium latores ad serenitatem vestram a nobis transmissos sciatis et his que serenitati vestre dixerint fidem adhibeatis et peticiones quas pro Cluniacensi ecclesia fuderint misericorditer exaudiatis