Charter Document - 02184192

Charter Document - 02184192


Charter Number: 02184192
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

[] Dei gratia Cluniacensi abbati et omni conventui B[ertoldus] dux de Zaringhem atque Burgundie rector salutem cum fideli famulatu Vestre insinuamus sanctitati quoniam cenobiolum vestrum de Roqueriomonte quod sub nostra tuitione suscepimus servandum diversarum mundialium rerum jam sensit detrimentum a domino Hugone qui ipsam preposituram a vobis susceperat agendam et regendam In pluribus enim nocuit sed in nullis profuit quia diu infirmitate gravatus nec preesse potuit nec prodesse Audivi ergo et bene comperi quia jam eandem vobis resignaverat preposituram et memorata cellula destituta est tam in spiritualibus quam in secularibus Hinc est quod vestre rogando demandamus magnitudini quatenus illam nulli alienigene commendetis sed cuidam in eodem cenobio decano viro honesto et in omnibus bene morigerato quem et cuncti tam majores quam minimi poscunt assignare nostris exorati precibus procuretis Confido enim quod per hunc queque dilapsa possint reparari