Charter Document - 02184189

Charter Document - 02184189


Charter Number: 02184189
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Adrianus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Stephano Viennensi et [Heraclio] Lugdunensi Archiepiscopis salutem et Apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Petrus Abbas Cluniacensis Celsiniacense Cenobium quod ad jus pertinet Cluniacensis Ecclesie a fratre suo Eustorgius occasione trecentarum marcarum argenti quas ab eo requirit graviter conqueritur infestari cum ipse tamen se paratum asserat extitisse quod justum est illi mediante judicio exhibere Homines siquidem supradicte Ecclesie capit bona eorum diripit et quibus modis potest incessanter affligit Unde nos quoniam perturbatoribus Cluniacensis Ecclesie tam per nos quam per fratres et Coepiscopos nostros exacta volumus diligentia contraire per presentia vobis scripta mandamus quatinus prefatum Eustorgius ut ab infestatione prenominati Cenobii et hominum ipsius abstineat et inique ablata restituat districtius moneatis Si vero monitionibus vestris obedire contempserit excommunicationis eum vinculo inno detis et donec resipiscat sicut excommunicatum faciatis attentius evitari Sane si adversum Cluniacensem Ecclesiam vel obedientias ejus quicquam juris habuerit vos in unum convenientes partes ante vestram presentiam evocetis et rationibus hinc inde diligenter auditis et plenaria cognitis quod justum inde fuerit judicetis et prosecutione faciatis operis adimpleri Datum Narnie xiv Kalendas Septembris Pontificatus nostri anno []