Charter Document - 02184188

Charter Document - 02184188


Charter Number: 02184188
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Richardus Dei gratia Constantiensis Episcopus a domno Petro Venerabili Abbate Cluniacensi expetitus charta et sigillo mee authoritatis confirmo concordiam que facta est inter Abbatem et Monachos Montisburgi et Ecclesiam et Monachos S Cosme de Ecclesia Morsalinarum videlicet ut Monachi Montisburgi duas partes decime frugum de omni terra qua habent Monachi S Cosme in Morsalinis habeant et teneant et in recognitionem x solidos Andegau[] vel Rothoma[] Priori et Monachis S Cosme annuatim reddant Ipsa vero Ecclesia et impositio Sacerdotis et ea que ad altare et cimiterium pertinent Priori et Monachis S Cosme libere et quiete remanebunt Ut autem hec concordia inter predictas Ecclesias rata et inconcussa maneat in eternum presentis pagine testimonio et sigilli mei authoritate cum litteris domni Petri Abbatis Cluniacensis eandem concordiam confirmo Huius rei testes sunt Willelmus Archidiaconus Petrus Capellanus Robertus de Milleto Vnfredus Decanus Willelmus Malaterra Willelmus de Vernone Richardus de Warauilla