Charter Document - 02184185

Charter Document - 02184185


Charter Number: 02184185
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus ad quos presens scripta peruenerit Magister Richardus Episcopus et Philippus Archidiaconus Constantiensis salutem in Domino Ad vniuersitatis vestre notitiam volumus peruenire quod causa qua inter Abbate et Monachos Montisburgi ex una parte et Priorem et Monachos S Cosme ex altera vertebatur super Ecclesia de Morsalin nobis a Sede Apostolica commissa fuit in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati partes ad presentiam nostram conuocauimus et auditis hinc inde propositis discordiam que inter ipsos pro memorata Ecclesia Morsalinarum fuerat in hunc modum ad pacem et concordiam reduximus Monachi Montisburgi duas partes decimam frugum de omni terra quam habent Monachi S Cosme in parochia Morsalinarum libere et quiete in perpetuum possidebunt et in recognitione x solidos Andeg[] vel Rotho[] Priori et Monachis S Cosme annuatim reddent Ecclesia vero eiusdem villes et impositio Clerici ad ea que ad altare et cimiterium pertinent cum tertia parte decime frugum Priori et Monachis S Cosme libere et quiete in perpetuum remanebunt Facta est autem hac concordia assensu et consensu Petri Abbatis et fratrum Cluniacensium et a partibus hinc inde in presentia nostra sacramenti interpositione confirmata Et ne super hoc in posterum querela denuo suscitetur et quod canonice factum est recidivum patiatur eandem concordiam presentis scripti auctoritate et sigillorum nostrorum appensione roborauimus Test Alueredo Cantore Rob de Pererio Canonico Constant Petro Capellano Willelmo de Vernone Richardo de Walliuilla Roberto de S Germano tunc Vicecomite Roberto Venatore Richardo de Saucerio Willelmo de Han Radulpho Gaam et aliis multis

Markups

Names Markup:



Uniuersis Christi fidelibus ad quos presens scripta peruenerit Magister Richardus Episcopus et Philippus Archidiaconus Constantiensis salutem in Domino Ad vniuersitatis vestre notitiam volumus peruenire quod causa qua inter Abbate et Monachos Montisburgi ex una parte et Priorem et Monachos S Cosme ex altera vertebatur super Ecclesia de Morsalin nobis a Sede Apostolica commissa fuit in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati partes ad presentiam nostram conuocauimus et auditis hinc inde propositis discordiam que inter ipsos pro memorata Ecclesia Morsalinarum fuerat in hunc modum ad pacem et concordiam reduximus Monachi Montisburgi duas partes decimam frugum de omni terra quam habent Monachi S Cosme in parochia Morsalinarum libere et quiete in perpetuum possidebunt et in recognitione x solidos Andeg[] vel Rotho[] Priori et Monachis S Cosme annuatim reddent Ecclesia vero eiusdem villes et impositio Clerici ad ea que ad altare et cimiterium pertinent cum tertia parte decime frugum Priori et Monachis S Cosme libere et quiete in perpetuum remanebunt Facta est autem hac concordia assensu et consensu Petri Abbatis et fratrum Cluniacensium et a partibus hinc inde in presentia nostra sacramenti interpositione confirmata Et ne super hoc in posterum querela denuo suscitetur et quod canonice factum est recidivum patiatur eandem concordiam presentis scripti auctoritate et sigillorum nostrorum appensione roborauimus Test Alueredo Cantore Rob de Pererio Canonico Constant Petro Capellano Willelmo de Vernone Richardo de Walliuilla Roberto de S Germano tunc Vicecomite Roberto Venatore Richardo de Saucerio Willelmo de Han Radulpho Gaam et aliis multis