Charter Document - 02184183

Charter Document - 02184183


Charter Number: 02184183
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Blessing
Date: 1155 - 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum a trecentis fere annis omnes pene latini reges Cluniacensem ecclesiam dilexerint et eam tam rerum mobilium quam immobilium donis causa Dei provexerint et ditaverint inter universos tamen felicis memorie rex Anglorum et dux Normanorum Henricus Willelmi primo ducis dein regis filius speciali eam amore coluit et veneratus est Donis autem multiplicibus et magnis omnes jam dictos exsuperans etiam majorem ecclesiam a rege Hispanorum Aldefonso inchoatam miro et singulari opere inter universas pene tocius orbis ecclesias consummavit Ea de causa specialis apud universos Cluniacensis ordinis fratres ejus memoria habetur et in perpetuum per Dei gratiam habebitur Cui in paterna hereditate succedens Matildis ejus filia Henrici magni Romanorum imperatoris conjux mater autem alterius Henrici junioris Anglorum regis ducisque Normannorum et Aquitanorum paterne imaginis et prudentie formam velut sigillo impressam representavit et preter alia digna relatu Cluniacensem ecclesiam more patrio sincere dilexit Unde ego frater Petrus humilis Cluniacensis abbas voluntate et assensu nostrorum quando apud Rothomagum videndi et colloquendi ei causa eam adii ipsa rogante constitutum a nobis est ut post obitum ipsius pro salute anime ejus fiat duplex tricenarius missarum in Cluniaco Ab aliis autem sacerdotibus due misse cantentur A reliquis vero non sacerdotibus aut bis quinquaginta psalmi aut cencies Miserere mei Deus et XIII unaquaque die per integrum annum pauperes ab elemosinario bene reficiantur Per universa vero loca Cluniacensis congregationis ubi XIII fratres morantur fiat ei tricenarius et pauper unus per tocius anni spacium unaquaque die reficiatur A cunctis autem universaliter sacerdotibus preter illos qui missas tricenariorum cantaturi sunt ei missa una cantetur et a non sacerdotibus aut quinquaginta psalmi aut quinquagies Miserere mei Deus Alii autem priores minorum prioratuum quibus hoc possibile fuerit C pro anima ejus pauperes reficiant Hec vero omnia studiose servari precipimus ut omnipotens et benignus Deus plenam ei remissionem peccatorum suorum conferat et in eterna vita ad consortium sanctorum suorum et sanctarum perducat Amen