Charter Document - 02184182
Charter Number: | 02184182 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniacensi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Injuncti nobis a Deo Apostolatus officium et Ecclesiastice utilitatis consideratio nos hortatur et ammonet illas Ecclesias quas in sancte religionis observantia ferventiores esse videmus et eas honestate ac religione pollere cognoscimus ampliori charitate diligere majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere Ea propter dilecte in Domino fili Petre Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inherendo sincere ac tenere utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolice Sedis diligentes dignum duximus tuis petitionibus assensum prebere Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur ea videlicet ratione ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesie tue collata obtentu cujuslibet nove vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere presumat Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere seu ausu temerario perturbare Si qua sane imposterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Datum Sutrii per manum Rolandi sancte Romane Ecclesie Presbyteri Cardinalis et Cancellarii XII Kalendas Junii indictione III Incarnationis Dominice anno MCLV Pontificatus vero Domni Adriani Pape IV anno primo