Charter Document - 02184181
Charter Number: | 02184181 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Gloriosa et admirabilis divine providentie majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratione singulorum Sicut autem filii obedientie in sinu matris Eccl gratiose consolationis uberibus confovendi sunt ita rebelies et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatrie scelus incurrunt severitatis Ecclesiastice disciplinis sunt arctioribus coercendi Balmense itaque Monasterium quod per fratres ibidem congregatos et odore bone opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum diabolo suadente contabuit unde tam in spiritualibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum cum autem placuit ei qui ab eterno cuncta disponit ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent Hac itaque justitia preeunte dilecte in Domino fili Petre Abbas Balmense Monasterium cum omnibus que in presenti juste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis prestante Domino poterit adipisci predecessorum nostrorum venerabilis memorie Eugenii et Anastasii Romanorum Pontificum vestigiis inherentes tibi et successoribus tuis et par vos Cluniacensi Ecclesie in perpetuum confirmamus Ea videlicet ratione ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter conservetur et pro rebellione contumacia et offensa Balmensis Monasterii quam Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur In bonis autem et possessionibus ejus hec propriis duximus exprimenda nominibus Obedientiam Visani Monasterii Obedientiam de Strabona Obedientiam de grandi Fonte cum appendiciis suis Obedientiam de Galda cum appendiciis suis et Ecclesiam S Leodegarii que est in villa que Bavinans dicitur Ecclesiam de Beliaco Ecclesiam de Wilari Rostanni Ecclesiam de Fragiaco Ecclesiam de Vadriaco Ecclesiam de Montibus Obedientiam S Lauteni Obedientiam de Breriaco cum omnibus appendiciis suis Baernam in ipso Burgo Obedientiam Cavaniacensem Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis et Capella sancti Savini Tres Burgenses in Burgo Ledonis qui vocantur Vvanirant Obedientiam de Dola Obedientiam de Benevant Obedientiam S Mauritii Obedientiam de Saoneres Obedientiam de Biviliaco Obedientiam S Agnetis Obedientiam de la Fracte Obedientiam de Munet Obedientiam de Ponte Atleti cum earum appendiciis et cum Ecclesia de Pinctis Ecclesiam de Blaterans Ecclesiam de Vvilari Rodulphi Obedientiam de Capella Obedientiam de Sinziaco cum pertinentiis earum Ecclesiam de Cornavo Ecclesiam de Corlant Ecclesiam de Fay cum decimis et earum appendiciis Ecclesiam de Freboans cum decimis suis Obedientiam S Ranneberti cum appendiciis suis Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus Sedis Apostolice auctoritate et in supra dictis Ecclesiis Diecesanorum canonica justitia Si qua igitur in futurum Ecclesiast secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Adrianus Catholice Ecclesie Episcopus Ego Ymarus Tusculanus Episcopus Ego Censius Portuensis et sancte Rufine Episcopus Ego Gregorius Sabinensis Episcopus Ego Guido Presbyter Card tit S Grisogoni Ego Hubaldus Presb Card tit S Praxedis Ego Maimedus Presb Card tit S Savine Ego Julius Presb Card tit S Marcelli Ego Bernardus Presb Card tit S Clementis Ego Octavianus Presb Card tit S Cecilie Ego Astaldus Presb Card tit S Prisce Ego Girardus Presb Cardinalis tit S Stephani in Celio monte Ego Joannes Presb Card SS Joannis et Pauli tit Pammachii Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit SS Nerei et Achillei Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit SS Sylvestri et Martini Ego Odo Decanus et Cardinalis S Georgii ad velum aureum Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis S Lucie in Septa Solis Ego Guido Decanus Cardin sancte Marie in Porticu Ego Joannes Diaconus Cardinalis SS Sergii et Bachi Ego Gerardus Diaconus Cardinalis S Marie in vialata Ego Odo Diaconus Cardinalis S Nicolai in carcere Tulliano Datum Rome apud S Petrum per manum Rolandi S Romane Ecclesie Presbyteri Cardinalis et Cancellarii Nonas Maii indictione III Incarnationis Dominice anno MCLV Pontificatus vero Domni Adriani Pape IV anno primo