Charter Document - 02184178

Charter Document - 02184178


Charter Number: 02184178
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

H[enricus] Dei gracia rex Anglie et dux Normanie et Aquitanie et comes Andegavie omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noveritis P abbatem et conventum Cluniacensem ad petitionem nostram concessisse Willelmo de Sancte Marie ecclesia clerico nostro de camera nostra ecclesiam suam Sancti Cosme in terra nostra de Constantino ad tenendum eam de ipsis tota vita sua in perpetua elemosina reddendo eis pensionem XXX librarum Andegavensium per annum ita quod post decessum suum ad abbatem et conventum Cluniacense[m] revertatur Nolumus autem ut ex hoc quod ipse Willelmus eandem ecclesiam ad petitionem nostram adeptus est et eam possidet dampnum vel detrimentum eis proveniat quia post decessum prefati Willelmi ipsam ecclesiam bene et pacifice et integre habeant cum omnibus pertinentiis suis et cum omnibus emendationibus quas ipse Willelmus ibi fecit P S episcopo Cicestr[ensi] apud Driencurt