Charter Document - 02184177

Charter Document - 02184177


Charter Number: 02184177
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Certa et vera sit omnibus significatio quod controversia que de ecclesiis Thiesii et Castellionis et earum appendiciis diu et sepe inter Novaliacenses et Contaminiacenses ventilata fuit a Bernardo Berinecensi abbate tunc priore Novaliacensi et Anguizone Cluniacensi camerario tunc priore Contaminie sic in pace terminata stetit Placuit itaque Stephano Clusii abbati qui judex et conciliator hujus negotii ab Adriano papa constitutus erat et Bernardo predicto abbati et communi capitulo Novaliacensi et Berinecensi [] suis aliorum locorum confratribus ut ab Anguizone priore Contaminie mille quadringentos solidos Secusienses eo pacto et tenore acciperent ut prefata concordia in perpetuo deleta et sopita jaceret Contaminiacenses autem predictas ecclesias cum beneficiis et appendiciis suis firma et perpetua pace deinceps haberent et possiderent Quod factum ratum et confirmatum fuit et est concessu et voluntate omnium predictarum personarum et Arducii Gegensis episcopi et Aymonis Fulciniacensis qui advocatus hujus rei erat MCL anno ab incarnatione Domini F[riderico] imperatore regnante et guerram cum Mediolanensibus agitante Hii sunt testes U[mbertus] comes Maurianensis A[ymo] Furciniacensis R[odulfus] ejus filius G de Volseno P de Bovio W Seginus D Clarl P Alava[r]di B prior Aque Belle P magister de Grunofio et fere omnis parrochia Thiesii