Charter Document - 02184176

Charter Document - 02184176


Charter Number: 02184176
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino P[etro] venerabili Cluniacensi abbati A[nselmus] pauper Christi Havelbergensis ecclesie vocatus episcopus salutem cum debita tanti patris reverentia Sicut plerumque fit ut alienatio corporum alienationem quoque faciat mentium ita non nunquam fit ut eadem voluntas mentium dilectionem altrinsecus generet absentium personarum Inde est quod nos religionem ac prudentiam persone vestre per venerabilem fratrem Go Palmensis cenobii priorem audientes et animum vestrum ad sublimia et maxima imperii negotia dilatatum intelligentes scripto saltem noticiam vestri habere cupimus optantes ut jam aliquando et faciem vestram videre et sanctitatis vestre colloquio frui et nobis detur et vobis Noverit enim beatitudo vestra quod serenissimus Romanorum rex et semper augustus Fr[idericus] ex quo personam vestram semel vidit semper dulcem de vobis memoriam habuit et nos qui circa ipsum aliquando sumus pro ipsius commendatione propensius vos diligimus et ad prestandum vobis obsequium semper parati erimus Vestra igitur interest ut juxta sapientiam vobis a Deo datam caute ac prudenter ea que tractanda sunt tractetis quoniam hominem tortuosum et serpentina astucia volubilem et lubriosum reperietis et de quo dici potest Nescio quo teneam mutantem Prothea wultus Orate pro nobis et hominibus amabilis pater