Charter Document - 02184172

Charter Document - 02184172


Charter Number: 02184172
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1154
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anastasius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus H Bisuntino et Lugdunensi Archiepiscopis salutem et Apostolicam benedictionem Que in Romana Ecclesia ordine judiciario terminantur in sua debent stabilitate firmiter permanere et qui ea violare presumunt vel quominus impleantur quomodolibet impedire districte ultioni debent proculdubio subjacere Super causa autem que inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem et Eustorgium Abbatem de Miratorio agebatur talem noveritis a nobis sententiam ordine judiciario promulgatam Ab eodem enim Abbate de Miratorio pecuniam decem et septem millium solidorum Lugdunensis monete supra dicto filio nostro Cluniacensi Abbati judicavimus esse reddendam Verum quoniam predictus Abbas de Miratorio supra dicta sententia commotus non accepta licentia remeavit ut nostra debeat sententia adimpleri statuimus quod idem Abbas de Miratorio et fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi Abbati restituant Alioquin extunc tam ipsum Abbatem quam Priorem ejus vinculo noveritis anathematis innodatos atque in eorum Ecclesia et fratribus omnibus atque conversis ubicumque fuerint divina sciatis officia interdicta Vobis ergo per Apostolica scripta mandamus quatinus sententiam excommunicationis et interdicti per vestras Provincias usque ad impletionem nostri mandati faciatis firmiter observari Datum Laterani VII Kalendas Maii Pontificatus nostri anno primo